First Council of Carthage (under Gratus)
Concilium Carthaginense I · c. 345-348 · Carthage
Canon 1 — Ut baptismus in Trinitate susceptus non iteretur.
Ergo, si vobis placet, consideremus primum titulum rebaptizationis; et sanctitatem vestram postulo ut mentis vestrae placita producatis, an descendentem in aquam et interrogatum in Trinitate secundum Evangelii fidem et apostolorum doctrinam et confessum bonam conscientiam in Deum de resurrectione Jesu Christi, liceat iterum interrogari in eadem fide et in aqua iterum tingi? Universi episcopi dixerunt: Absit; illicitam enim esse sancimus rebaptizationem, et satis esse alienam a sincera fide et a catholica disciplina.
Canon 2 — De martyrum sepulcris et honorificentia.
Gratus episcopus dixit: Magna beatitudo a Deo Patre per Christum Dominum concessa est tempori nostro, ut liceat religiosis mentibus insinuare ecclesiasticam disciplinam, ut auditores percipientes regulam rectam et Deo placeant et praemia meritorum bonorum percipiant, ut in ipsis Deus in omnibus et pro omnibus honoretur. Discussus est titulus necessarius rebaptizationis, in quo plus schismaticis rabies delitescebat, et adhibita moderatione, legis vigor et auctoritas custodita est: illud sane sapientissimis vestris sensibus insinuare contendo, licet vestra prudentia sit instructa et a Deo docta, et mereatur in pace et unitate consequi desuper munera larga, tamen et ego unus ex vobis et qui parem vobiscum sollicitudinem geram propter ecclesiasticum ordinem illud insinuare curabo: martyrum dignitatem nemo profanus infamet, neque passiva corpora quae sepulturae tantum propter misericordiam ecclesiasticam commendari mandatum est redigant, aut insania praecipitatos aut alia ratione peccati discretos, non ratione vel tempore competenti quo martyria celebrantur, martyrum nomen appellent: aut si quis in injuriam martyrum claritati eorum adjungat insanos, placet eos si laici sunt, ad poenitentiam redigi: si autem sunt clerici post commonitionem et post cognitionem honore privari. Universi dixerunt: Recte statuit sanctitas vestra; hoc et singulis conciliis statutum est.
Canon 3 — Ut clerici vel sanctimoniales feminae cum extraneis viris vel feminis non habitent.
Gratus episcopus dixit: Et illud praecipue, si videtur vestrae dilectioni, cavendum est ut pastoris curam quantum debet et potest regalis providentia tota praemuniat, ut nullis liceat extraneis ab affectu carnali abstinentibus diverse pariter commorari; occasiones enim amputandae sunt peccatorum, et tollendae omnes suspiciones, quibus subtilitas diaboli sub praetextu charitatis et dilectionis incautas animas vel ignaras irretire consuevit. Nullus igitur et nulla sanctimoniae et virginitati deserviens propter blasphemiam Ecclesiae, si vobis placet, in una domo penitus commorari non debet. Universi dixerunt: Qui nolunt nubere et pudicitiae meliorem eligunt partem vitare debent non solum habitare simul, sed nec habere ad se aliquem accessum: hoc ergo et lex jubet et sanctitas vestra commendat, hoc et in singulis conciliis a nobis statutum est. Gratus episcopus dixit: Ergo persuasio interdum prudentes solet arcere a peccatis, cum imprudentes debet metus hujusmodi constringere, si sanum consilium respuunt et salutare mandatum; si ergo laici sunt, post commonitionem si contempserint, a communione separentur; si clerici sunt, honore priventur. Universi dixerunt: Placet, placet.
Canon 4 — Ut cum viduis vel viduabus extraneae personae non commorentur.
Gratus episcopus dixit: Etsi infinita sunt quae lege praescripta sunt proficientia disciplinae, et unusquisque nostrum tractatu assiduo et commonitione frequenti singulas quasque species proficientes ad disciplinam poterit populis intimare; tamen aliqua ex his propter blasphemiam suggerenda sunt a nobis et in concilio statuenda: si videtur vobis, pari sententia teneantur etiam hi, qui cum viduis commorantur et nulla cum se germanitate conjuncti sunt. Universi dixerunt: Et juxta viduos et viduas eadem lex maneat et sententia.
Canon 5 — Ut clerici et laici in alterius ecclesia non ordinentur.
Privatus episcopus Bejeiselitanus dixit: Suggero sanctitati vestrae, ut statuatis non debere clericum alienum ab aliquo suscipi sine litteris episcopi sui, neque apud se detinere, sed neque laicum usurpare sibi de plebe aliena, ut eum ordinet sine conscientia ejus episcopi de cujus plebe est. Gratus episcopus dixit: Haec observata res pacem custodit, nam et memini sanctissimi concilii Sardicensis similiter statutum, ut nemo alterius plebis hominem sibi usurpet, sed si forte erit necessarium ordinationi, ut de vicino homo sit necessarius, petat a collega suo et consensum habeat.
Canon 6 — Ut clerici actus saecularium vel procurationes non suscipiant.
Nicasius episcopus Culusitanus dixit: Credo placere suggestionem meam sanctitati vestrae, et displicere vobis ut qui serviunt Deo et annixi sunt clero accedant ad actus et administrationem vel procurationem domorum. Gratus episcopus dixit: Et apostolorum statuta sunt quae dicunt: Nemo militans Deo ingerit se negotiis saecularibus: proinde aut clerici sint sine actionibus domorum, aut actores sine officio clericorum. Universi dixerunt: Hoc observemus.
Canon 7 — Ut clerici vel laici in aliena ecclesia non communicent sine litteris episcopi sui.
Cassianus Usulensis episcopus dixit: Statuat gravitas vestra, ut unusquisque clericus vel laicus non communicent in alia plebe sine litteris episcopi sui. Gratus episcopus dixit: Nisi hoc observatum fuerit communio fiet passiva; nam si cum litteris receptus fuerit, et concordia inter episcopos servatur ut nemo subtilis alterius fugiens communionem ad alium latenter accedat. Universi dixerunt: Omnibus provides et clero et laicis consulens.
Canon 8 — Ut implicati negotiis alienis, nisi antea reddita ratione clerici non ordinentur.
Magnus episcopus Astuagensis dixit: Quid dilectioni vestrae videtur, procuratores et actores, tutores etiam seu curatores pupillorum si debeant ordinari? Gratus episcopus dixit: Si post deposita universa et reddita ratiocinia actus vitae ipsorum fuerint comprobati in omnibus, debeant et cum laude cleri si postulatus fuerit honore munerari; si enim ante libertatem negotiorum vel officiorum ab aliquo sine consideratione fuerit ordinatus, Ecclesia infamatur. Universi dixerunt: Recte omnia statuit sanctitas tua; ideo quae tua est, nostra est quoque sententia.
Canon 9 — Ut laici clericos actores vel ratiocinatores sibi non constituant.
Mettun Cannensis episcopus dixit: Recte statutum est ut obnoxii negotiis alienis non ordinentur; tamen si dimissi, et gratias referre debent et a clericorum injuria temperare: et ipsis non liceat vel dominis clericos nostros eligere apothecarios vel ratiocinatores. Gratus episcopus dixit: Nulli dubium est quod omnes vel domini vel procuratores vel quicunque praesunt, cum audierint saluberrima instituta concilii et sibi esse consultum nec impeditum, propriam inhibebunt injuriam in clericis nostris; quod si in injuriam constitutionis imperatoriae clericos inquietandos putaverint, et defensio ecclesiastica non deerit et pudor publicus vindicabitur. Universi dixerunt: Saluberrimae provisiones debuerunt tanto condi concilio.
Canon 10 — Ne episcopus alterius episcopi plebes aut fines usurpet.
Felix epsicopus Bajensis dixit: Nullus debet collegae facere injuriam, multi enim et transcendunt suas et usurpant alienas plebes, ipsis invitis. Gratus episcopus dixit: Avaritiae cupiditatem radicem omnium malorum esse nemo est qui dubitet: proinde inhibendum est ne quis alienos fines usurpet aut transcendat episcopum collegam suum et usurpet alterius plebes sine ejus petitu, quia inde caetera mala omnia generantur. Universi dixerunt: Placet, placet.
Canon 11 — De clericis contumacibus, et de numero judicantium episcopum, presbyterum et diaconum.
Elpidephorus Cuiculitanus episcopus dixit: Statuat sanctitas vestra, ut clerici qui superbi vel contumaces sunt coerceantur: qui minores sunt et majoribus irrogaverint injurias metum habeant disciplinae. Gratus episcopus dixit: Manifestum est illum non esse Dei qui humilitatem condemnat, sed diaboli qui superbiae inventor et princeps est: unde si quis tumidus vel contumeliosus exstiterit in majorem natu vel aliquam causam habuerit, a tribus vicinis episcopis, si diaconus est qui arguitur; si presbyter est, a sex; si episcopus, a duodecim consacerdotibus audiatur. Universi episcopi dixerunt: Contundi debet contumacia, et superbia in omnibus frangi: causae vero pro personis ab statuto numero audiantur.
Canon 12 — Ut pacta inter episcopos inita custodiantur.
Antigonus episcopus Maginensis dixit: Gravem injuriam patior, et credo dolere sanctitatem vestram contumeliam meam, et computare communem injuriam. Optantius cum se repraesentaret pactum mecum habuit et divisimus plebes; manus nostrae tenentur et pittacia: contra hoc pactum circuit plebes mihi attributas, et susurrat populis ut illum Patrem, me vitricum nominent. Gratus episcopus dixit: Factum hoc dolendum est, ut in se illiciant populorum imperitorum animos contra disciplinam, contra evangelicam traditionem, contra placita pacis; nam si sibi posse contingere arbitrarentur, nunquam profecto in fratrem aliquis deliquisset: unde aut inita pacta sui obtineant firmitatem, aut conventus, si se non cohibuerit, ecclesiasticam sentiet disciplinam. Universi dixerunt: Pax servetur, pacta custodiantur.
Canon 13 — Ut non liceat clericis fenerari.
Abundantius episcopus Adrumentinus dixit: In nostro concilio statutum est ut non liceat clericis fenerari: quid etiam sanctitati tuae et huic concilio videtur, praesenti placito designetur. Gratus episcopus dixit: Novella suggestio: quae vel obscura sunt vel sub genere latent, inspecta a nobis formam accipient: caeterum de quibus apertissime divina Scriptura sanxit non ferenda sententia est, sed potius exsequenda. Proinde quod in laicis deprehenditur, id multo magis debet in clericis praedamnari. Universi dixerunt: Nemo contra prophetas, nemo contra Evangelia facit sine periculo.
Canon 14 — Ut laici contemptores canonum excommunicentur, clerici honore priventur.
Gratus episcopus dixit: Juxta statuta concilii et meae mediocritatis sententiam placet facere rerum omnium conclusionem: universi tituli designati et digesti teneant sententias suas; sane credo vos tenere, multis conciliis a patribus nostris et traditione esse damnatam et rebaptizationis impietatem esse puniendam; quas res etiam nostro concilio credo jam terminum accepisse. Reliqua vero quae vel facta vel dicta superius comprehensa sunt, vel aliis conciliis conscripta secundum legem inveniuntur, custodire nos oportet. Si quis vero statuta supergressus corruperit vel pro nihilo habenda putaverit, si laicus est, communione; si clericus est, honore privetur. Universi dixerunt: Placet, placet. Gratus episcopus dixit: Superest jam ut placita omnium nostrum, quae ad consensum vestrum sunt scripta, vestra quoque subscriptione firmetis. Universi dixerunt: Et consensisse nos concilii hujus scripta testantur: et subscriptione nostra consensus declarabitur noster. Et subscripserunt.