Council of Clovesho

Concilium Clovesho · AD 747 · Clovesho (Mercia; site unknown)

Canon 16 — De Diebus Laetaniarum

Sexto decimo condixerunt capitulo: Ut Laetaniae, id est, rogationes, a clero omnique populo his diebus cum magna reverentia agantur, id est, die septimo kalendarum Maiarum, juxta ritum Romanae Ecclesiae: quae et Laetania major apud eam vocatur. Et item quoque secundum morem priorum nostrorum, tres dies ante Ascensionem Domini in coelos cum jejunio usque ad horam nonam et Missarum celebratione venerantur: non admixtis vanitatibus, uti mos est plurimis, vel negligentibus, vel imperitis, id est, in ludis et equorum cursibus, et epulis majoribus; sed magis, cum timore et tremore, signo passionis Christi nostraeque aeternae redemptionis, et reliquiis sanctorum Ejus coram portatis, omnis populus genu flectendo Divinam pro delictis humiliter exorat indulgentiam.

Canon 17 — De Festivitate colenda Sancti Gregorii et Augustini

Septimo decimo constitutum est praecepto: Ut dies natalitius beati Papae Gregorii, et dies quoque depositionis, qui est VII. kalendas Junii, Sancti Augustini Archiepiscopi atque confessoris, qui genti Anglorum missus a praefato Papa et patre nostro Gregorio, scientiam fidei, Baptismi sacramentum, et coelestis patriae notitiam primus adtulit, ab omnibus, sicut decet, honorifice venerantur. Ita ut uterque dies ab ecclesiasticis et monasterialibus feriatus habeatur, nomenque ejusdem beati patris et doctoris nostri Augustini, in Laetaniae decantatione, post Sancti Gregorii vocationem semper dicatur.

Canon 18 — De Jejunio Quarti, Septimi et Decimi Mensis

Octavo decimo statutum est mandato: Ut jejuniorum tempora, id est, quarti, septimi, et decimi mensis nullus negligere praesumat. Sed ante horum initia per singulos annos ammoniatur plebs, quatenus legitima universalis Ecclesiae sciat atque observet jejunia, concorditerque universi id faciant: nec ullatenus in ejusmodi discrepent observatione, sed secundum exemplar, quod juxta ritum Romanae Ecclesiae descriptum habemus, studeant celebrare.

Haddan-Stubbs III, A. W. Haddan - W. Stubbs, Councils and Ecclesiastical Documents relating to Great Britain and Ireland, vol. III (Oxford 1871), Internet Archive OCR

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.