Council of Compostela

Concilium Compostellanum · AD 1056 · Santiago de Compostela

Canon 1

Per illas sedes Episcopales juxta sacros Canones agere studeant; ita ut ipsi Episcopi duos vel tres praepositos electos habeant cum sensu ceterorum clericorum, qui curam dioecesium et decaniarum procurent, et necessaria Monachorum adimpleant. Omni autem tempore unam omnes horam intra ecclesiam simul celebrent, unum refectorium, unum dormitorium, et dum in propinquo fuerint, omnibus Canonicis, cum Episcopis habeant, ut absque uno de his tribus numquam desit Monachis. Et in his omnibus silentium observent, necnon et ad mensam lectiones sanctas semper audiant. Vestimenta Episcoporum atque clericorum usque ad talos induantur. Cilicia omnes Canonici apud se habeant, et capellos nigros, ut cum opportunitas fuerit, non sit eis necessitas inquirendi, sed omnibus diebus quadragesimae, litaniarum, et quarta feria, et sexta, et quando poenitentiam tenuerint, induantur. Sacrificia ipsi Episcopi, et omnes presbyteri omni die offerant Deo, praeter languorem, et debilitatem corporis; et qui non potuerit per se offerre propter istam fragilitatem, omnibus diebus audiat. Psalmos qui potuerit plus recitare, recitet; qui non plus, quinquaginta die omni persolvat. Et omnibus horis, prima, tertia, sexta, vespertinis, et completoriis, medium noctis nocturnis, et matutinis omni die persolvat. Et super rebus ipsius ecclesiae canonicae nullus laicus delegationem habeat. Disciplinam et nutritionem clericorum faciant, et super omnes ordines, archipresbyteros, et primi clericos, sub manibus Episcoporum prae[...] duobus vel tribus dispensatores existant. Ita et ad omnes Missas, dum dixerit Diaconus: Inter vos pacem date, omnibus intra ecclesiam dantibus pacis osculum sibi invicem tribuatur, et per omnes communiones majores Nativitatis Domini, Paschae, et Pentecostes, quisquis de quo habuerit, munera offerat.

Mansi XIX, J. D. Mansi, Sacrorum conciliorum nova et amplissima collectio, t. XIX (Venice 1774), Internet Archive OCR of the Google scan

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.