Council of Mainz

Concilium Moguntinum · AD 847 · Mainz

Canon 21 — De mulieribus, quae partus suos necant

De mulieribus, quae partus suos necant. "De mulieribus, quae fornicantur et partus suos necant, vel quae agunt secum, ut utero conceptus excutiant, antiqua quidem diffinitio usque ad exitum vitae eas ab eclesia removet; humanius autem nunc diffinimus, ut eis X annorum tempus secundum prefixos gradus penitentiae largiatur." Item in concilio Eliberritano capite LXIII. scriptum est de his, quae filios ex adulterio necant: "Si qua per adulterium conceperit idque post facinus occiderit, placuit vix in fine ei dandam esse communionem, eo quod geminaverit scelus." Item in concilio Hilardense capite II. scriptum est de his, qui aborsum faciunt vel natos suos extinguunt: "Hi vero, qui male conceptos ex adulterio faetus vel editos necare studuerint vel in ventris matrum potionibus aliquibus colliserint, in utroque sexu adultero post VII annorum poenitentiae curricula communio tribuatur; ita tamen, ut omni tempore vitae suae fletibus et humilitati insistant."

MGH Capit. II (Boretius-Krause), MGH, Capitularia regum Francorum II, ed. A. Boretius - V. Krause (Hannover 1890-97), Internet Archive OCR

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.