Fifth Council of Orléans
Concilium Aurelianense V · AD 549 · Orléans
Canon 1
Itaque nefariam sectam, quam auctor male sibi conscius et a vivo sanctae fidei catholicae fonte discedens sacrilegos quondam condidit Euthicis, vel si quaequae a venetico similiter impio sunt prolata Nestorio, quas etiam sectas sedes apostolica sancta condemnat, similiter et nos easdem cum suis auctoribus et sectatoribus execrantes praesentis constitutionis vigore anathematizamus adque damnamus, rectum adque apostolicum in Christi nomine fidei ordinem praedicantes.
Canon 2
Ut nullus sacerdotum quemquam recte fidei hominem pro parvis et levibus causis a commonione suspendat, praeter eas culpas, pro quibus antiqui patres ab ecclesiam arciri iusserunt committentes
Canon 3
Ut nullus episcopus, presbyter et diaconus extranearum mulierum intra domum praesumat habere solacium, cui etiam pro utilitate sua aliqua familiarius regenda committat. Quod etiam et de propinquis feminis horis indecentibus similiter prohibemus, ne sub concessa sibi Licentia parentali ab earum sequepedis memoratorum vita vel opinio polluatur. Quod si episcopus nunc vetita uti sub quadam praesumptione voluerit, anno uno a metropolitano vel a conprovinciaHbus suis ab officio suspendatur; clerici vero a propriis episcopis modo, qui supra scriptus est, corrigantur
Canon 4
Si quis clericus post acceptani benedictionem cuiuslibet loci vel oi-dinis ad coniugale thorum denuo iam sibi inlicitum redire praesumpserit, usque in diem vitae ab honore accepti ordinis, sicut habent patrum antiquorum canones, ab officio deponatur, ei tantummodo communione concessa.
Canon 5
Ut nullus clericum seu lectorem alienum sine sui cessione pontificis vel promovere vel sibi quibuslibet condicionibus audeat vindicare. Quod si quis hanc constitutionem fuerit quacumque praesumptione transgressus, memoratae personae ab eo, cui sunt debitae seu ecclesiastico iure seu proprio, revocatae, quia inKcita vagatione discesserant, ab officio vel honore suscepto iuxta arbitrium sui pontificis suspendantur; episcopus vero, qui ordinaverit, sex mensibus missas tantum facere non praesumat. lo
Canon 6
Ut servum, qui Libertatem a dominis propriis non acceperit, aut etiam iam hbertum nullus episcoporum absque eius tantum voluntate, cuius aut servus est aut eum absolvisse dinoscitur, clericum audeat ordinare. Quod quisque fecerit, is, qui ordinatus est, a domino revocetur et ille, qui est conlator ordinis, si sciens fecisse probatur, sex mensibus missas tantum facere non praesumat. Si vero saecularium servus esse is convincitur, ei, qui ordinatus est, benedictione servata honestum ordini domino suo inpendat obsequium. Quod si saecularis dominus amplius eum voluerit inclinare, ut sacro ordini inferre videatur iniuriam, duos servus, sicut antiqui canones habent, episcopus, qui eum ordinavit, domino saeculari restituat et episcopus eum, quem ordinavit, ad ecclesiam suam revocandi habeat potestatem.
Canon 7
Et quia plurimorum suggessione conperimus eos, qui in ecclesiis iuxta patrioticam consuetudineni a servitio fuerint absoluti, pro Libito quorumcumque iterum ad servitium revocari, impium esse tractavimus, ut, quod in ecclesia Dei consideratione a vinculo servitutis absolvitur, irritum habeatur, adeo pietatis causa communi consilio placuit observandum, ut, quaecumque mancipia ab ingenuis dominis servitute laxantur, in ea libertate maneant, quam tunc a dominis perceperunt. Huiusmodi quoque libertas si a quocumque pulsata fuerit, cum iustitia ab ecclesiis defendatur, praeter eas culpas, pro quibus iegls conlatas servis revocari iusserunt libertates.
Canon 8
Ut in civitate, ubi pontifex iurae humanae conditionis obierit, nullus episcopus ante substitutionem reparati per ordinem successoris aut in civitate aut per parrocias ordinare clericos aut altaria audeat consecrare vel quicquam de rebus ecclesiae praeter humanitatem praesumat auferre Quod quisque temerario aasu statuta transcenderit, conventus ab instituto pontifice verecundiae suae consoiens sine dilatione ablata restituat. Si vero suae voluntatis arbitrio vel quorumcumque precibus actus quamcumque personam aut promovere aut contra hoc interdictum ire praesumpserit, anno integro missas tantum facere non praesumat.
Canon 9
Ut nullus ex laicis absque anni conversione praemissa episcopus ordinetur, ita ut intra anni ipsius spatium a doctis et probatis viris et disciplinis et regolls spiritalibus plenius instruatur. Quod si hoc quisque episcoporum transcendere quacumque conditione praesumserit ordinandum, anno integro ab officio vel a caritate fratrum habeatur extraneus.
Canon 10
Ut culli episcopatum praemiis aut conparatione liceat adipisci, sed cum voluntate regis iuxta electionem cleri ac plebis sicut in antiquis canonibus tenetur scriptum, a metropolitano vel, quem in vice sua praemiserit, cum conprovincialibus pontifex consecretur. Quod si quis per coemtionem hanc regulam huius sanctae constitutionis excesserit, eum, qui per praemia ordinatus fuerit, statuimus removendum.
Canon 11
Item, sicut antiqui canones decreverunt, nullus invitis detur episcopus, sed nec per oppressionem potentium personarum ad consensum faciendum cives aut chrici, quod dici nefas est, inclinentur. Quod si factum fuerit, ipse episcopus, qui magis per violentiam quam per decretum legitimum ordinatur, ab indepto pontificatus honore in perpetuo deponatur.
Canon 12
Ut nullus vivente episcopo alius superponatur aut superordinetur episcopus, nisi forsitan in eius locum, quem capitalis culpa deiecerit.
Canon 13
Ne cui liceat res vel facultates ecclesiis aut monasteriis vel exenodociis pro quacumque elemosina cum iustitia dehgatas retentare, alienare adque subtrahere. Quod quisque fecerit, tanquam necator pauperum antiquorum canonum sententiis constrictus ab ecclesiae liminibus excludatur, quamdiu ab ipso ea, quae sunt ablata vel retenta, reddantur.
Canon 14
Ut nullus episcoporum aut cuiushbet ordinis clericus vel alia quaecumque persona quibuslibet condicionibus seu in uno regno seu in alio positus alterius cuiuscumque ecclesiae res aut petat aut praesumat accipere. Quod si fecerit, tamdiu habeatur a commonione altaris vel ab omnium fratrum ac filiorum caritate suspensus, donec ipsi ecclesiae, cuius directo ordine iuris est, ablata restituat '.
Canon 15
De exenodocio vero, quod piissimus rex Childeberthus vel iugalls sua Uulthrogotho regina in Lugdunensi urbe inspirante Domino condiderunt, cuius institutionis ordinem vel expensae rationem petentibus ipsis manuum nostrarum suscriptione firmavimus, visum est pro Dei contemplacione iunctis nobis in unum permansura auctoritate decernere, ut, quidquid pi'aefato exenodocio aut per supra dictorum regum oblationem aut per quorumcumque fidelium elemosinam conlatum aut conferendum est in quibuscumque rebus adque corporibus, nihil exinde ad se quolibet tempore antestis ecclesiae Lugdunensis revocet aut ad ius ecclesiae transferat, ut succedentes sibi per temporum ordinem sacerdotes non solum aat de facultate exenodocii ipsius aut de consuetudine vel institutione nil minuant, sed dent operam, qualiter rei ipsius stabilitas in nullam partem detrimentum aut deminutionem aliquam patiatur, provideutes intuitu retributionis aeternae, ut pi'aepositi semper strenui ac Deum timentes decedentibus instituantur et cura aegrotantium ac numerus vel exceptio peregrinorum secundum inditam institutionem inviolabili semper stabilitate permaneat. Quod si quis quolibet tempore, cuiusHbet potestatis aut ordinis persona, contra hanc constitutionem nostram venire timptaverit aut aliquid de consuetudine vel facultate exenodocii ipsius abstulerit, ut exenodotium, quod avertat Deus, esse desinat, ut necator pauperum inrevocabiH anathemate feriatur.
Canon 16
Quisquis etiam aut maiorum aut mediocrium personarum quodcumque muneris vel facultatis sacerdotibus aut eclesiis aut quibuslibet locis sanctis studio mercedis cum iustitia pro Dei contemplatione contulerit aut ea, quae a parentibus donata noscuntur, postmodum auferre praesumserit, superiori sententia ut necator pauperum a communione privabitur
Canon 17
Placuit etiam, ut, si quaecumque persona contra episcopum vel actores aeclesiae se proprium credederit habere negotium, prius ad eum recurrat caritatis studium, ut familiari aditione commonitus sanare ea debeat, quae in quaerimoniam deducuntur. Quam rem si differre voluerit, tunc demum ad metropolitani audientiam veniatur. De qua re cum litteras suas metropolitanus ad conprovincialem episcopum dederit et causa ipsa inter utrosque quacumque transactione amicis mediis non fuerit definita, ut ipsi metropolitano necessarium sit in eodem negotio iterare rescriptum, et secundo ammonitus sanare, mittere aut venire distulerit, in tantum a caritate metropolitani sui noverit se esse suspensum, donec ad praesentiam eius veniens causae ipsius, de qua petitur, reddederit rationem. Quod si patuerit episcopum ipsum contra iustitia fatigatum, is, qui eum iniusta interpellatione pulsavit, anni spatio a communione ecclesiastica suspendatur. Si metropolitanus a quocumque conprovinciale episcopo bis fuerit in causa propria appellatus et eum audire distulerit, ad proximam synodo, quae ir, constituetur, negotium suum in concilio habeat licentiam exerendi et, quidquid pro iustitia a conprovincialibus suis statutum fuerit, studeat observare.
Canon 18
Id etiam huic decretum crededimus inserendum, ut, si quis de conprovinciallbus episcopis a metropolitano suo ad concilium intra suam provinciam fuerit evocatus et praeter evidentem infirmitatem ad concilium venire distulerit adque de synodali conventu, antequam cuncta conveniant, sine comeato concilii ipsius discedere fortasse praesumserit sicut est praecedentibus regulis statutum, sex mensibus a missarum ofticio suspendatur Quod si concilium faciendum quaecumque necessitas inlata distulerit, a metropolitano suo veniam postulans ad missarum faciendarum gratiam revocetor.
Canon 19
Quaecumque etiam puellae seu propria voluntate monasterium expetunt seu a parentibus ofFeruntur, annum in ipsa qua intraverint veste permaneant. In his vero monasteriis, ubi non perpetuo tenentur inclusae, triennium in ea qua intraverint veste permaneant et postmodum secundum statuta monasterii ipsius, in quo elegerint permanere, vestimenta relegionis accipiant. Quae si deinceps sacra relinquentes loca propositum sanctum saeculi ambitione transcenderint, vel illae, quae in domibus propriis, tam puellae quam viduae, conmutatis vestibus convertuntur, cum his, quibus coniugio copulantur, ab ecclesiae communione priventur. Sane si culpam sequestratione sanaverint, ad communionis gratiam revocentur
Canon 20
Id etiam miserationis intuitu aequum duximus custodiri, ut, qui pro quibuscumque culpis in carceribus deputantur, ab arcidiacono seu praepositu eclesiae singulis diebus Dominicis requirantur, ut necessitas vinctorum secundum praeceptum divinum misericorditer sublevetur adque a pontifice instituta fideli et diligenti persona, quae necessaria provideat, conpetens victus de domo eclesiae tribuatur.
Canon 21
Et Licet propitio Deo omnium Domini sacerdotum vel quorumcumque haec cura possit esse fidelium, ut aegentibus necessaria debeant ministrare, specialiter tamen de leprosis id pietatis causa convenit, ut unusquisque episcopoi'um, quos ingolas hanc infii-mitatem incurrisse tam territorii sui quam civitatis agnoverit, de domo ecclesiae iuxta possibilitatem victui et vestitui necessaria subministret, ut non his desit misericordiae cura, quos per duram infirmitatem intolerabili's constringit inopia.
Canon 22
De servis vero, qui pro qualibet culpa ad ecclesiae septa confugerint, id statuimus observandum, ut, sicut in antiquis constitutionibus tenetur scriptum, pro concessa culpa datis a domino sacramentis, quisquis ille fuerit, egrediatur de venia iam securus. Enimvero si inmemor fidei dominus transcendisse convincitur quod iuravit, ut is, qui veniam acciperat, probetur postmodum pro ea culpa qualicumque supplicio cruciatus, dominus ille, qui inmemor fuit datae fidei, sit ab omnium conmunione suspensus. Iterum si servus de promissione veniae datis sacramentis a domino iam securus exire noluerit, ne sub tali contumacia requirens locum fugae domino fortasse dispereat, egredi nolentem a domino eum liceat occupari, ut nullam quasi pro retentatione servi quibuslibet modis molestiam aut calumniam paciatur eclesia; fidem tamen dominus, quam pro concessa venia dedit, nulla temeritate transcendat Quod si aut gentilis dominus fuerit aut alterius sectae, qui a conventu ecclesiae probatur extraneus, is, qui servum repetit, personas requirat bonae fidei Christianas, ut ipsi in persona domini servo praebeant sacramenta; quia ipsi possunt servare, quod sacrum est, qui pro transgressione ecclesiasticam metuunt disciplinam
Canon 23
His itaque Deo propitio constitutis, quod praecipuae in omnibus patrum conciliis habetur scriptum, congrua definitione sancimus, ut intra anni circulum unusquisque metropolitanus episcopus iunctis in unum locum conprovincialibus suis intra provinciam suam studeat habere concilium, ut aut, si qua accesserint, caritatis emendentur studio aut, si pax regulis vel disciplina in cunctis Deo adiuvante permanserit, autore bonorum omnium Deo de caritate et praesentia gratulentur
Canon 24
Haec ergo Deo propitio constanter et unanimiter definita servantes, etiam praeteritorum statuta canonum decernimus, ut Christo auctore deinceps inconvulsa universa serventur, ut manente concordia, quae divina inspiratione sakibriter in praesenti tempore definita sunt, amodo et habeant vigorem et custodiant caritatem.