Synod of Ravenna under Archbishop Gerbert

Synodus Ravennatensis · AD 998 · Ravenna

Canon 1

In sancta ac Ravennatensi Ecclesia, cui divina dispensatio praeesse me voluit, dudum consuetudo est valde reprehensibilis orta, ut subdiaconi corpus Domini quod formatam appellant tempore consecrationis Episcoporum ipsis vendant Episcopis, et chrisma vendant Archipresbyteris annualiter parochiae nostrae; in quibus apparet venditio Filii Dei, et venditio Spiritus Sancti. Qua de re praesenti decreto constituto, ut in hac Sede et in his omnibus quae ad nos pertinent ulterius minime fiat. Quod omnes stantes laudarunt, et dixit: Si quis contra hoc nostrum decretum ausus fuerit attentare, anathema sit. Et responderunt omnes: Amen.

Canon 2

Statuimus etiam ut annualiter in festo S. Vitalis omnes Archipresbyteri ad nos pertinentes pro respectu sedis Subdiaconis nostris persolvant solidos duos, et quicumque contempserit, censualem sentiat ultionem arbitrio primorum hujus ecclesiae. Et ab omnibus est laudatum.

Canon 3

Et quamvis antiquitus sit statutum, ut nullus Episcoporum alterius clericum sine commendaticiis litteris recipiat, aut Ecclesiam in alterius dioecesi consecret, aut aliquem promoveat ad sacrum ordinem qui sit alterius Dioeceseos, vel per acceptam sive promissam pecuniam. Sed neque illum quem vita probabilis ad officium non invitat, aut immatura aetas vel crimen excludit. Nec illum quem inscitia litterarum coercet, vel leges infamia damnant, aut debilitas vel imminutio membrorum cohibeat, seu quem abjecta officia vel ministeria deformia notant, vel quem turpis lucri cupiditas abjicit vel contra leges procreatio, neque ullum earum quos neophytos dicunt bigamos vel curiales, vel laicos, vel eorum qui in canonibus et legibus cohibentur. Tamen competere non ambigimus, ut praesenti concilio priscorum Patrum sanctiones firmantes teneamus, ut nemo nostrum Ecclesiam vel aliquando Oratorium in alterius Dioecesi dedicare attentet sine permissu et consensu Episcopi, ad quem pertinet ipsa Dioecesis; neque alterius Dioecesenses vel Parochianos recipere aut promovere seu retinere praesumat sine canonicis [litteris ...]

Mansi XIX, J. D. Mansi, Sacrorum conciliorum nova et amplissima collectio, t. XIX (Venice 1774), Internet Archive OCR of the Google scan; Hefele-Leclercq IV/2, C. J. Hefele - H. Leclercq, Histoire des conciles IV/2 (Paris 1911), Internet Archive OCR

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.