Roman Synod under Pope Damasus (the "Tome of Damasus")
Tomus Damasi (Concilium Romanum sub Damaso) · c. 380 (377-382) · Rome
Canon 1
Anathematizamus eos, qui non tota libertate proclamant, eum cum Patre et Filio unius potestatis esse atque substantiae.
Canon 2
Anathematizamus quoque eos, qui Sabellii sequuntur errorem, eundem dicentes Patrem esse quem Filium.
Canon 3
Anathematizamus Arium atque Eunomium, qui pari impietate, licet sermone dissimili, Filium et Spiritum Sanctum asserunt esse creaturas.
Canon 4
Anathematizamus Macedonianos, qui de Arii stirpe venientes, non perfidiam mutaverunt, sed nomen.
Canon 5
Anathematizamus Photinum, qui Ebionis haeresim instaurans, Dominum Iesum Christum tantum ex Maria confitetur.
Canon 6
Anathematizamus eos, qui duos Filios asserunt, unum ante saecula, et alterum post assumptionem carnis ex Virgine.
Canon 7
Anathematizamus eos, qui pro hominis anima rationabili et intelligibili dicunt Dei Verbum in humana carne versatum, cum ipse Filius sit Verbum Dei, et non pro anima rationabili et intelligibili in suo corpore fuerit, sed nostram, id est rationabilem et intelligibilem, sine peccato animam susceperit atque salvaverit.
Canon 8
Anathematizamus eos, qui Verbum Filium Dei extensionem aut collectionem et a Patre separatum, insubstantivum et finem habiturum esse contendunt.
Canon 9
Eos quoque, qui de ecclesiis ad ecclesias migraverunt, tamdiu a communione nostra habemus alienos, quamdiu ad eas redierint civitates, in quibus primum sunt constituti. Quodsi alius alio transmigrante in loco viventis est ordinatus, tamdiu vacet sacerdotii dignitate qui suam deseruit civitatem, quamdiu successor eius quiescat in Domino.
Canon 10
Si quis non dixerit, semper Patrem, semper Filium et semper Spiritum Sanctum esse, anathema sit.
Canon 11
Si quis non dixerit Filium natum de Patre, id est de divina substantia ipsius, anathema sit.
Canon 12
Si quis non dixerit verum Deum Filium Dei sicut verum Deum Patrem eius et omnia posse et omnia nosse et Patri aequalem, anathema sit.
Canon 13
Si quis dixerit, quod in carne constitutus Filius Dei, cum esset in terra, in coelis cum Patre non erat, anathema sit.
Canon 14
Si quis dixerit, quod in passione crucis dolorem sustinebat Filius Dei Deus, et non caro cum anima, quia induerat formam servi, quam sibi acceperat, sicut ait Scriptura, anathema sit.
Canon 15
Si quis non dixerit, quod in carne, quam assumpsit, sedet ad dexteram Patris, in qua venturus est iudicare vivos et mortuos, anathema sit.
Canon 16
Si quis non dixerit, Spiritum Sanctum de Patre esse vere ac proprie, sicut Filium, de divina substantia et Deum verum, anathema sit.
Canon 17
Si quis non dixerit, omnia posse Spiritum Sanctum, omnia nosse et ubique esse, sicut Filium et Patrem, anathema sit.
Canon 18
Si quis dixerit Spiritum Sanctum facturam, aut per Filium factum, anathema sit.
Canon 19
Si quis non dixerit, omnia per Filium et Spiritum Sanctum Patrem fecisse, id est visibilia et invisibilia, anathema sit.
Canon 20
Si quis non dixerit, Patris et Filii et Spiritus Sancti unam divinitatem, potestatem, maiestatem, potentiam, unam gloriam, dominationem, unum regnum, atque unam voluntatem ac veritatem, anathema sit.
Canon 21
Si quis tres personas non dixerit veras Patris et Filii et Spiritus Sancti aequales, semper viventes, omnia continentes visibilia et invisibilia, omnia potentes, omnia iudicantes, omnia vivificantes, omnia facientes, omnia quae sunt salvanda salvantes, anathema sit.
Canon 22
Si quis non dixerit adorandum Spiritum Sanctum ab omni creatura sicut Filium et Patrem, anathema sit.
Canon 23
Si quis de Patre et Filio bene senserit, de Spiritu autem Sancto non recte habuerit, haereticus est. Quod omnes haeretici de Filio Dei et Spiritu Sancto male sentientes, in perfidia Iudaeorum et gentilium inveniuntur.
Canon 24
Quod si quis patiatur, Deum Patrem dicens et Deum Filium eius et Deum Spiritum Sanctum deos dici et non Deum propter unam divinitatem et potentiam, quam credimus esse et scimus Patris et Filii et Spiritus Sancti: Deum subtrahens autem Filium aut Spiritum Sanctum, ita solum existimet esse Deum Patrem, dici aut credi unum Deum, anathema sit. Nomen namque deorum et angelis et sanctis omnibus a Deo est impositum et donatum: de Patre autem et Filio et Spiritu Sancto propter unam aequalem divinitatem, non nomen deorum, sed Dei nobis ostenditur atque indicatur: ut credamus, quia in Patre et Filio et Spiritu Sancto solum baptizamur et non in archangelorum nominibus aut angelorum, quomodo haeretici, aut Iudaei, aut etiam gentiles dementes faciunt. Haec ergo est salus christianorum, ut credentes Trinitati, id est Patri et Filio et Spiritui Sancto, in ea veram solam unam divinitatem et potentiam ac maiestatem et substantiam eandem sine dubio credamus, ut aeternam attingere mereamur ad vitam.