Third Council of Toledo

Concilium Toletanum III · AD 589 · Toledo

anathematismi

Canon 1

Omnis ergo qui fidem et communionem ab Ario venientem, et hucusque a nobis retentam adhuc tenere desiderat, et de tota cordis intentione non damnat, anathema sit.

Canon 2

Quicunque Filium Dei Dominum Jesum Christum negaverit a paterna substantia sine initio genitum, et aequalem Patri esse vel consubstantialem, anathema sit.

Canon 3

Quicunque Spiritum sanctum non credit aut non crediderit a Patre et Filio procedere, eumque non dixerit coaeternum esse Patri et Filio et coessentialem, anathema sit.

Canon 4

Quicunque in Patre et Filio et in Spiritu sancto et personas non distinguit, et unius divinitatis substantiam non agnoscit, anathema sit.

Canon 5

Quicunque Filium Dei Dominum nostrum Jesum Christum et Spiritum sanctum esse Patre minores asseruerit et gradibus separaverit, creaturamque esse dixerit, anathema sit.

Canon 6

Quicunque Patrem et Filium et Spiritum sanctum unius substantiae, omnipotentiae et aeternitatis esse non crediderit, anathema sit.

Canon 7

Quicunque nescire Filium Dei quae Pater sciat dixerit, anathema sit.

Canon 8

Quicunque initium Filio Dei et Spiritui sancto deputaverit, anathema sit.

Canon 9

Quicunque Filium Dei secundum divinitatem suam visibilem aut passibilem ausus fuerit profiteri, anathema sit.

Canon 10

Quicunque Spiritum sanctum, sicut Patrem et Filium, verum Deum et omnipotentem esse non credit, anathema sit.

Canon 11

Quicunque alibi fidem et communionem catholicam praeter Ecclesiam universalem esse credit, illam dicimus Ecclesiam quae Nicaeni, et Constantinopolitani, et primi Ephesini et Chalcedonensis concilii decreta tenet pariter et honorat, anathema sit.

Canon 12

Quicunque Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum honore, et gloria, et divinitate separat et disjungit, anathema sit.

Canon 13

Quicunque Filium Dei et Spiritum sanctum cum Patre non crediderit esse glorificandos et honorandos, anathema sit.

Canon 14

Quicunque non dixerit: Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui sancto, anathema sit.

Canon 15

Quicunque rebaptizandi sacrilegum opus bonum esse credit aut crediderit, agit aut egerit, anathema sit.

Canon 16

Quicunque libellum detestabilem duodecimo anno Leovigildi regis a nobis editum, in quo continetur Romanorum ad haeresem Arianam transductio, et in quo gloria Patri per Filium in Spiritu sancto male a nobis instituta continetur; hunc libellum si quis pro vero habuerit, anathema sit in aeternum.

Canon 17

Quicunque Ariminense concilium non ex toto corde respuerit et damnaverit, anathema sit.

Canon 18

Confitemur enim nos ex haerese Ariana toto corde, tota anima, et de tota mente nostra ad Ecclesiam catholicam fuisse conversos: nulli dubium est nos nostrosque decessores errasse in haerese Ariana, et fidem evangelicam atque apostolicam nunc intra Ecclesiam catholicam didicisse. Proinde fidem sanctam quam praefatus religiosissimus dominus noster patefecit in medio concilii et manu sua subscripsit, hanc et nos tenemus, hanc confitemur pariter et suscipimus, hanc in populis praedicare atque docere promittimus. Haec est vera fides quam omnis Ecclesia dum per totum mundum tenet catholicam esse creditur et probatur: cui haec fides non placet aut non placuerit, sit anathema Maran atha in adventu Domini nostri Jesu Christi.

Canon 19

Qui fidem spernit Nicaeni concilii, anathema sit.

Canon 20

Qui fidem concilii Constantinopolitani centum quinquaginta episcoporum veram esse non dixerit, anathema sit.

Canon 21

Qui fidem Ephesinae synodi primae et Chalcedonensis non tenet et delectatur, anathema sit.

Canon 22

Qui concilia omnium orthodoxorum episcoporum consona conciliorum Nicaeni, Constantinopolitani, primi Ephesini et Chalcedonensis, non recipit, anathema sit.

Canon 23

Proinde damnationem hanc perfidiae et communicationis Arianae et omnium conciliorum haeresem Arianam foventium cum anathemate eorum propria manu subscripsimus: constitutiones vero sanctorum conciliorum Nicaeni, Constantinopolitani, Ephesini et Chalcedonensis, quas gratissima aure audivimus et consensione nostra veras esse probavimus, de toto corde, et de tota anima, et de tota mente nostra subscripsimus, nihil ad cognitionem veritatis lucidius arbitrantes quam quod supradictorum conciliorum continent auctoritates. De Trinitate autem et unitate Patris et Filii et Spiritus sancti nihil his verius, nihil lucidius unquam potest vel poterit demonstrari: de mysterio incarnationis unigeniti Filii Dei pro salute humani generis, quo et vera probatur humanae naturae sine peccati contagione susceptio et permanet incorruptae in eo divinitatis plenitudo, dum et natura utraque non deperit et una fit ex utraque Domini nostri Jesu Christi persona, satis plena in his conciliis probatur patefieri veritate et a nobis creditur omni remota dubitatione. Si qui unquam hanc fidem sanctam depravare, corrumpere, mutare tentaverint aut ab eadem fide vel communione catholica, quam nuper sumus Deo miserante adepti, egredi, separari vel dissociari voluerint, sint Deo et universo mundo crimini infidelitatis in aeternum obnoxii. Floreat autem Ecclesia sancta catholica per omnem mundum pacatissime et emineat doctrina, sanctitate et potestate: si qui intra eam fuerint, crediderint, communicaverint, hi audiant ad dexteram Patris positi: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est a constitutione mundi. Si qui autem ab ea recesserint ejusque detraxerint fidei et communionem respuerint, hi audiant ore divino in die judicii: Discedite a me, maledicti, nescio vos, ite in ignum aeternum qui paratus est diabolo et angelis ejus. Sint ergo damnata in coelo et in terra quaecunque per hanc catholicam fidem damnantur, et sint accepta in coelo et in terra quaecunque in hanc fidem accipiuntur, regnante Domino nostro Jesu Christo, cui cum Patre et Spiritu sancto est gloria in saecula saeculorum. Amen.

capitula

Canon 1 — Ut conciliorum statuta et praesulum Romanorum decreta custodiantur.

Post damnationem haeresis Arianae et fidei sanctae catholicae expositionem hoc sanctum praecepit concilium: ut quia in nonnullis vel haeresis vel gentilitatis necessitate per Hispaniarum ecclesias canonicus praetermissus est ordo, dum et licentia abundaret transgrediendi et disciplinae optio negaretur, dumque omnis excessus haeresis foveretur patrocinio, ut abundantiam mali temperet districtio disciplinae, pace Ecclesiae Christi misericordia reparata, omne quod priscorum canonum auctoritas prohibet sit resurgente disciplina inhibitum, et agatur omne quod praecepit fieri; maneant in suo vigore conciliorum omnium constituta, simul et synodicae sanctorum praesulum Romanorum epistolae; nullus deinceps ad promerendos honores ecclesiasticos contra vetita canonum aspiret indignus; nihil ex hoc fiat, quod sancti Patres spiritu Dei pleni sanxerunt debere non fieri, et qui praesumpserit severitate priorum canonum distringatur.

Canon 2 — Ut in omnibus ecclesiis die dominica symbolum recitetur.

Pro reverentia sanctissimae fidei et propter corroborandas hominum invalidas mentes consultu piissimi et gloriosissimi domini Recaredi regis sancta constituit synodus: ut per omnes ecclesias Hispaniae, Galliae vel Gallaeciae secundum formam orientalium ecclesiarum, concilii Constantinopolitani hoc est centum quinquaginta episcoporum symbolum fidei recitetur, ut priusquam dominica dicatur oratio voce clara a populo praedicetur, quo et fides vera manifestum testimonium habeat et ad Christi corpus et sanguinem praelibandum pectora populorum fide purificata accedant.

Canon 3 — Ut ne quis extra necessitatem rem Ecclesiae alienet.

Haec sancta synodus nulli episcoporum licentiam tribuit res alienare Ecclesiae, quoniam et antiquioribus canonibus prohibentur: si quid vero quod utilitatem non gravet Ecclesiae pro suffragio monachorum ad suam parochiam pertinentium dederint, firmum maneat; peregrinorum vero vel clericorum et egenorum necessitati salvo jure Ecclesiae praestare permittuntur pro tempore quo potuerint.

Canon 4 — Ut liceat episcopo unam ex parochiis basilicam monasterium facere.

Si episcopus unam de parochitanis ecclesiis suis monasterium dicare voluerit, ut in ea monachorum regulariter congregatio vivat, hoc de consensu concilii sui habeat licentiam faciendi; qui etiam si de rebus Ecclesiae pro eorum substantia aliquid quod detrimentum Ecclesiae non exhibeat eidem loco donaverit, sit stabile: rei enim bonae statuendae sanctum concilium dat assensum.

Canon 5 — Ut sacerdotes et levitae caste cum uxoribus suis vivant.

Compertum est a sancto concilio episcopos, presbyteres et diacones venientes ex haerese, carnali adhuc desiderio uxoribus copulari: ne ergo de caetero fiat, hoc praecipitur quod et prioribus canonibus terminatur: ut non liceat eis vivere libidinosa societate, sed manente inter eos fide conjugali communem utilitatem habeant, et non sub uno conclavi maneant, vel certe, si suffragat virtus, in aliam domum suam uxorem faciat habitare, ut castitas et apud Deum et homines habeat testimonium bonum. Si quis vero post hanc conventionem obscene cum uxore elegerit vivere, ut lector habeatur: qui vero semper sub canone ecclesiastico jacuerint, si contra veterum imperata in suis cellulis mulierum quae infamem suspicionem possunt generare consortium habuerint, illi canonice quidem distringantur, mulieres vero ipsae ab episcopis venundatae pretium ipsum pauperibus erogetur.

Canon 6 — Ut servus Ecclesiae ab episcopo manumissus a patrocinio Ecclesiae nunquam discedat, et ut liberti aliorum ab episcopo defendantur.

De libertis autem id Dei praecipiunt sacerdotes: ut si qui ab episcopis facti sunt secundum modum cui canones antiqui dant licentiam, sint liberi, et tamen a patrocinio Ecclesiae tam ipsi quam ab eis progeniti non recedant. Ab aliis quoque libertati traditi et ecclesiis commendati, patrocinio episcopali regantur, et ne cuiquam donentur a principe hoc episcopus postulet.

Canon 7 — Ut ad mensam episcopi Scripturae divinae legantur.

Pro reverentia Dei sacerdotum id universa sancta constituit synodus: ut quia solent crebro mensis otiosae fabulae interponi; in omni sacerdotali convivio lectio Scripturarum divinarum misceatur; per hoc enim et animae aedificantur ad bonum et fabulae non necessariae prohibentur.

Canon 8 — Ut clericus de familia fisci a principe non donetur.

Jubente autem atque consentiente domino piissimo Recaredo rege id praecepit sacerdotale concilium, ut clericos ex familia fisci nullus audeat a principe donatos expetere, sed reddito capitis sui tributo Ecclesiae Dei cui sunt alligati, usque dum vivent regulariter administrent.

Canon 9 — Ut ecclesiae Arianorum ad catholicum episcopum in cujus dioecesi sunt pertineant.

Decreto hujus concilii hoc statuitur, ut ecclesiae quae fuerunt in haeresi Ariana nunc autem sunt catholicae, ad eos episcopos cum suis rebus pertineant, ad quos parochiae ipsae in quibus ecclesiae sunt pertinere videntur.

Canon 10 — Ut viduis pro castitate violentiam nullus inferat, et ut mulier invita virum non ducat.

Pro consulto castitatis quod maxime hortamento concilii proficere debet, annuente gloriosissimo domino nostro Recaredo rege, hoc sanctum affirmat concilium, ut viduae quibus placuerit tenere castitatem nulla vi ad nuptias iterandas venire cogantur; quod si priusquam profiteantur continentiam nubere elegerint, illis nubant quos propria voluntate voluerint habere maritos. Similis conditio et de virginibus habeatur, nec extra voluntatem parentum vel suam cogantur maritos accipere: si quis vero propositum castitatis viduae vel virginis impedierit, a sancta communione et a liminibus ecclesiae habeatur extraneus.

Canon 11 — Ut poenitens poenitentiam agat.

Quoniam comperimus per quasdam Hispaniarum ecclesias non secundum canonem sed foedissime pro suis peccatis homines agere poenitentiam, ut quotiescunque peccare voluerint toties a presbytero se reconciliari expostulent, ideo pro coercenda tam exsecrabili praesumptione, id a sancto concilio jubetur, ut secundum formam canonicam antiquorum detur poenitentia, hoc est ut prius eum quem sui poenitet facti a communione suspensum faciat inter reliquos poenitentes ad manus impositionem crebro recurrere; expleto autem satisfactionis tempore, sicuti sacerdotalis contemplatio probaverit eum communioni restituat: hi vero qui ad priora vitia vel infra poenitentiae tempus vel post reconciliationem relabuntur, secundum priorum canonum severitatem damnentur.

Canon 12 — De his qui poenitentiam poscunt: si vir, prius tondeatur; si femina, prius habitum mutet.

Quicunque ab episcopo vel presbytero sanus vel infirmus poenitentiam postulat, id ante omnia episcopus observet et presbyter, ut si vir est, sive sanus, sive infirmus, prius eum tondeat et sic poenitentiam ei tradat: si vero mulier fuerit, non accipiat poenitentiam nisi prius mutaverit habitum; saepius enim laicis tribuendo desidiose poenitentiam, ad lamentanda rursum facinora post acceptam poenitentiam relabuntur.

Canon 13 — Ut clerici qui saeculares judices appetunt excommunicentur.

Diuturna indisciplinatio et licentiae inolita praesumptio usque adeo illicitis ausibus aditum patefecit, ut clerici conclericos suos, relicto pontifice suo, ad judicia publica pertrahant: proinde statuimus hoc de caetero non praesumi; sed si quis hoc praesumpserit facere, et causam perdat et a communione efficiatur extraneus.

Canon 14 — De Judaeis.

Suggerente concilio, id gloriosissimus dominus noster canonibus inserendum praecepit, ut Judaeis non liceat Christianas habere uxores, vel concubinas, neque mancipium Christianum in usus proprios comparare: sed et si qui filii ex tali conjugio nati sunt assumendos esse ad baptisma; nulla officia publica eos opus est agere per quae eis occasio tribuatur poenam Christianis inferre: si qui vero Christiani ab eis Judaico ritu sunt maculati vel etiam circumcisi, non reddito pretio, ad libertatem et religionem redeant Christianam.

Canon 15 — Ut servi fisci qui ecclesias construunt dotem faciant et a principe confirmetur.

Si qui ex servis fiscalibus fortasse ecclesias construxerint easque de sua paupertate ditaverint, hoc procuret episcopus prece sua auctoritate regia confirmari.

Canon 16 — Ut episcopi cum judicibus idola destruant, et ut domini idolatriam servis prohibeant.

Quoniam pene per omnem Hispaniam sive Galliam idolatriae sacrilegium inolevit, hoc cum consensu gloriosissimi principis sancta synodus ordinavit, ut omnis sacerdos in loco suo una cum judice territorii sacrilegium memoratum studiose perquirat, et exterminari inventa non differat; homines vero, qui ad talem errorem concurrunt, salvo discrimine animae, qua potuerint animadversione coerceant: quod si neglexerint, sciant se utrique excommunicationis periculum esse subituros. Si qui vero domini extirpare hoc malum a possessione sua neglexerint vel familiae suae prohibere noluerint, ab episcopo et ipsi a communione pellantur.

Canon 17 — Ut episcopus cum judicibus necatores filiorum acriori disciplina corripiat.

Dum multae querelae ad aures sancti concilii deferrentur, inter caetera tantae crudelitatis est opus nuntiatum quantum ferre consedentium aures sacerdotum non possent, ut in quibusdam Hispaniae partibus filios suos parentes interimant fornicationis avidi, nescii pietatis; quibus si taedium est filios numerosius augere, prius se ipsos debent castigare a fornicatione: nam dum causa propagandae prolis sortiantur conjugia, hi et parricidio et fornicationi tenentur obnoxii, qui fetus necando proprios decent se non pro filiis sed pro libidine sociari. Proinde tantum nefas ad cognitionem gloriosissimi domini nostri Recaredi regis perlatum est, cujus gloria dignata est judicibus earumdem partium imperare, ut hoc horrendum facinus diligenter cum sacerdote requirant, et adhibita severitate prohibeant: ergo et sacerdotes locorum haec sancta synodus dolentius convenit, ut idem scelus cum judice curiosius quaerant et sine capitali vindicta acriori disciplina prohibeant.

Canon 18 — Ut semel in anno synodus fiat et judices et actores fisci praesentes sint.

Praecipit haec sancta et venerabilis synodus, ut stante priorum auctoritate canonum quae bis in anno praecepit congregari concilia, consulta itineris longitudine et paupertate ecclesiarum Hispaniae, semel in anno in locum quem metropolitanus elegerit episcopi congregentur. Judices vero locorum vel actores fiscalium patrimoniorum ex decreto gloriosissimi domini nostri simul cum sacerdotali concilio autumnali tempore die calendarum Novembrium in unum conveniant, ut discant quam pie et juste cum populis agere debeant, ne in angariis aut in operationibus superfluis sive privatum onerent sive fiscalem gravent. Sint etenim prospectatores episcopi secundum regiam admonitionem, qualiter judices cum populis agant, ut aut ipsos praemonitos corrigant aut insolentias eorum auditibus principis innotescant; quod si correptos emendare nequiverint, et ab Ecclesia et a communione suspendant: a sacerdote vero et a senioribus deliberetur, quod provincia sine suo detrimento praestare debeat judicium. Concilium autem non solvatur, nisi locum prius elegerint quo succedenti tempore iterum ad concilium veniatur, ut jam non necesse habeat metropolitanus episcopus pro congregando concilio litteras destinare, si in priori concilio tempus omnibus denuntietur et locus.

Canon 19 — Ut Ecclesia cum rebus ejus ad episcopi ordinationem pertineat.

Multi contra canonum constituta sic ecclesias quas aedificaverint postulant consecrari, ut dotem quam ei Ecclesiae contulerint censeant ad episcopi ordinationem non pertinere, quod factum et in praeterito displicet et in futurum prohibetur; sed omnia secundum constitutionem antiquam ad episcopi ordinationem et potestatem pertineant.

Canon 20 — Ut episcopus angarias vel indictiones in dioecese non imponat.

Multorum querela hanc constitutionem exegit, quia cognovimus episcopos per parochias suas non sacerdotaliter sed et crudeliter desaevire, et dum scriptum sit: Forma estote gregis neque dominantes in clero, exactiones dioecesi suae vel damna infligunt: ideo excepto quod veterum constitutiones a parochiis habere jubent episcopos, alia quae hucusque praesumpta sunt denegentur, hoc est neque in angariis presbyteres aut diacones neque in aliquibus fatigent indictionibus, ne videamur in Ecclesia Dei exactores potius quam Dei pontifices nominari. Hi vero clerici tam locales quam dioecesani qui se ab episcopo gravari cognoverint, querelas suas ad metropolitanum deferre non differant, qui metropolitanus non moretur ejusmodi praesumptiones districte coercere.

Canon 21 — Ut non liceat judicibus clericos vel servos Ecclesiae in suis angariis occupare.

Quoniam cognovimus in multis civitatibus ecclesiarum servos et episcoporum vel omnium clericorum a judicibus vel actoribus publicis in diversis angariis fatigari, omne concilium a pietate gloriosissimi domini nostri poposcit, ut tales deinceps ausus inhibeat, sed servi suprascriptorum officiorum in eorum usibus vel Ecclesiae elaborent: si quis vero judicum, aut actorum clericum, aut servum clerici vel Ecclesiae in publicis ac privatis negotiis occupare voluerit, a communione ecclesiastica cui impedimentum facit efficiatur extraneus.

Canon 22 — Ut religiosorum corpora psallendo tantum deducantur.

Religiosorum omnium corpora qui divina vocatione ab hac vita recedunt cum psalmis tantummodo et psallentium vocibus debere ad sepulcra deferri; nam funebre carmen quod vulgo defunctis cantari solet, vel peccatoribus se proximos aut familias cedere, omnino prohibemus. Sufficiat autem quod in spe resurrectionis Christianorum corporibus famulatus divinorum impenditur canticorum; prohibet enim nos Apostolus nostros lugere defunctos dicens: De dormientibus autem nolo vos contristari sicut et caeteri qui spem non habent: et Dominus non flevit Lazarum mortuum, sed ad hujus vitae aerumnas ploravit resuscitandum: si enim potest hoc episcopus, omnes Christianos agere prohibere non moretur; religiosis tamen omnino aliter fieri non decere censemus, sic enim Christianorum per omnem mundum humari oportet corpora defunctorum.

Canon 23 — Ut in sanctorum natalitiis ballematiae prohibeantur.

Exterminanda omnino est irreligiosa consuetudo quam vulgus per sanctorum solemnitates agere consuevit, ut populi qui debent officia divina attendere saltationibus et turpibus invigilent canticis, non solum sibi nocentes sed et religiosorum officiis perstrepentes: hoc enim ut ab omni Hispania depellatur, sacerdotum et judicium a concilio sancto curae committitur.

PL 84 (Hispana, ed. González), Collectio canonum Ecclesiae Hispanae, ed. F. A. González (Madrid 1808), reprinted in Migne, Patrologia Latina 84 (Paris 1850); TEI text of Corpus Corporum (mlat.uzh.ch, idno 8223) via the CatholicCorpus mirror

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.