Seventh Council of Toledo
Concilium Toletanum VII · AD 646 · Toledo
Canon 1 — De refugis atque perfidis clericis sive laicis.
Cum in sanctae nomine Trinitatis pro quibusdam disciplinis ecclesiasticis tam nostra devotione quam studio serenissimi et amatoris Christi Chindasvindi regis noster apud Toletanam urbem conventus adesset, competenter visum est mutua collatione decernere quod sollicite conservatum et praesentibus et futuris commodis nimium ut confidimus prodesse constabit magis; quia semper est magnopere providendum quidquid vel ecclesiasticis moribus vel utilitati publicae, sine qua quieti non vivimus, opportunum esse perpenditur. Nam licet tantae constitutiones canonum exstent, quae ad omnem possint correctionem sufficere si quis eas dignetur libenter attendere, tamen quia luminis claritas tanto amplius emicat quanto fuerit studiosius saepissime contrectata, non parum proficit ad emendationem multorum si dum ea quae constituta sunt per fraternam collationem ad memoriam reducuntur, illa magis adjiciantur quae aut deesse videntur aut omnino constituenda competenter existimantur. Quis enim nesciat quanta sint hactenus per tyrannos et refugas transferendo se in externas partes illicite perpetrata, et quam nefanda eorum superbia jugiter frequentata, quae et patriae diminutionem afferrent et exercitui Gothorum indesinentem laborem imponerent? Quod quidem laicorum insania factum tolerandum nobis forsitan aliquoties videretur: illud tamen est vehementius stupendum, quia quod pejus est tanti ex religionis proposito in hac interdum praesumptione praecipites efferuntur, ut non ad levem confusionem nostram pertineat si res ullatenus inulta remaneat, quam et mundana lege et ecclesiastica convenit instanter disciplina corrigere. Ideoque placuit nunc concordi sententia definire: Ut quisquis in ordine clericatus a maximo gradu usque ad minimum constitutus in alienae gentis regionem se quacunque occasione transduxerit, ut exinde superbiendo vel reditum suum vel quodlibet aliud videatur expetere, sive etiam quod gentem Gothorum vel patriam aut regem specialiter sub hac occasione possit nocere vel fieri disposuerit vel aliquatenus fecerit, sed et qui cum talibus conscius reperitur eisque vel consilium vel opem administrasse cognoscitur, qualiter aut ad gentem alienam fugam appeterent aut in malis quae coeperant perdurarent seu quamcunque laesionem genti Gothorum vel patriae aut principi post fugam inferrent, atque in eadem pravitate perseveraturos dignoscitur suasisse, iste ita indubitanter omni honoris sui gradu privetur, ut locum ejus in quo ministraverat alter continuo perpetim regendum accipiat; ipse vero transgressor sub poenitentia constitutus, si reminiscens mali quod fecerit et usque in diem mortis suae rectissime poenituerit, in solo tantum fine communio ei praestanda est, ita ut antequam tempus finis ejus adveniat, si quispiam sacerdotum etiam ordinante principe ei communicare consenserit, particeps criminis illius effectus anathema fiat in perpetuum atque simili cum eo cui communicaverit sententia condemnetur; quoniam potestati principis nullus sacerdotum in hoc praebere debet assensum, unde vel perjurium videatur incurrere, vel quod absit, si quicunque catholicae fidei praevaricator princeps surrexerit, sacerdos idem vel favore principis vel terrore a rectae credulitatis lumine ad tenebras cogatur reverti. Sic enim nec super adnixa capitula vel imperiis principum vel terroribus oportebit unquam evacuari, quia novimus omnes pene Hispaniae sacerdotes omnesque seniores vel judices ac caeteros homines officii palatini jurasse, atque ita dudum legibus decretum fuisse, ut nullus refuga vel perfidus qui contra gentem Gothorum vel patriam seu regem agere aut in alterius gentis societatem se transducere reperitur, integritati rerum suarum ullatenus reformetur, nisi forsitan princeps humanitatis aliquid personis talibus impertiri voluerit, cui tamen non amplius quam vicesimam partem rerum ei qui perfidus exstitit de rebus unde rex elegerit tribuendi potestatem habebit. Sed et quia plerosque clericos tantae levitatis interdum pravitas elevat, ut praetermissa sui ordinis gravitate ac polliciti sacramenti immemores, constante principe, cui fidem servare promiserant in alterius erectionem temeraria levitate consentiant, abrogari decet hanc omnino licentiam et a nostro consortio penitus extirpari, ita ut si quicunque laicorum quandoquidem intra fines patriae Gothorum superbiens regni apicem sumere fortasse tentaverit, eique clericorum quilibet adjutorium vel favorem praestiterit, atque hunc qui superbire videtur ad eamdem regni ambitionem praevalente delicto pervenire contigerit, ex eo quidem die vel tempore eumdem episcopum vel cujuslibet ordinis clericum excommunicatum manere perpetim oportebit qui tali se scelere implicavit; tamen si improbitate principis cui inique consensit non potuerit instantia sacerdotum a communione suspendi, saltem si superstitem eum post ejusdem regis obitum tempus invenerit, superiori anathematis correctioni subjaceat quicunque illi praeter in ultimo vitae suae, si tamen hunc legitime poenitere probaverit, communionis gratiam consenserit impendendam. Nobis interim ratio persuasit synodali super hoc constitutione decernere: ut quicunque etiam laicorum in praedictis capitulis, hoc est adversitate gentis aut patriae vel regiae potestatis in externas partes se conferendo vel talibus opem praebendo noxius fuerit ultra repertus, non solum, ut dictum est, omni rerum suarum proprietate privetur, sed et perpetua excommunicatione damnatus, nunquam illi praeter in ultimo mortis suae communio tribuatur, excepto si aliter communionis ejus remedium vel eorum quod supra taxavimus imploratione sacerdotum apud principem fuerit impetratum. Nam si, quod omnino fieri non oportet, in derogationem aut contumeliam principis reperiatur aliquis nequiter loqui aut in necem regis seu dejectionem intendere vel consensum praebere, nos siquidem hujuscemodi excommunicatione dignum censemus; utrum tamen sit illi quandoque communicandum, pietati principis discernendum relinquimus, cujus procul dubio potestatis est subjectorum culpas misericordiae judiciique sententia temperare. Contestamur autem clementissimos principes et per ineffabile divini nominis sacramentum obtestantes unanimiter obsecramus, ne quandoquidem absque justa ubi necesse fuerit imploratione sacerdotali excommunicationis hujus sententiam a perfidis clericis vel laicis ad externas partes se transferentibus vel consensum praebentibus quacunque temeritate suspendant; nam quid magis eorum utilitatibus videtur ferre consultum, si hujus constitutionis nostrae forma ab ipsis principibus servetur et omnibus subjectis impleri cogatur? Si quis vero haec instituta putaverit esse exsecranda, anathema fiat et velut praevaricator catholicae fidei semper apud Dominum reus existat quicunque regum deinceps canonis hujus censuram in quocunque crediderit vel permiserit violandam.
Canon 2 — De languoris eventu ministrantium clericorum.
Nihil contra ordinis statum temeritatis ausu praesumitur neque illa quae summa veneratione censentur vel minimo praesumptionis actu solvuntur, cum ad hoc tantum quae fieri jussa sunt interrupta noscuntur, ne languoris proventu robore salutis natura privetur; non ergo solum fragilitati consulitur humanae, sed etiam honori ministeriorum Dei providetur abunde, dum ab offensionis casu procuratur etiam caveri sollicite. Censemus igitur convenire, ut eum a sacerdotibus missarum tempore sancta mysteria consecrantur, si aegritudinis accidat cujuslibet eventus quo coeptum nequeat consecrationis expleri ministerium, sit liberum episcopo vel presbytero alteri consecrationem exsequi officii coepti; non enim aliud ad supplementum sui initiatis mysteriis competit quam aut incipientis aut subsequentis completa benedictio sacerdotis, quia nec perfecta videri possunt nisi perfectionis ordine compleantur. Cum enim simus omnes unum in Christo, nihil contrarium diversitas format, ubi efficaciam prosperitatis unitas fidei repraesentat: quod etiam consultum cuncti ordinis clerici indultum esse sibi non ambigant, sed ut praemissum est praecedentibus libenter alii pro complemento succedant. Ne tamen quod naturae languoris causa consulitur in praesumptionis perniciem convertatur, nullus post cibi potusve quamlibet minimum sumptum missas facere, nullus absque patenti proventu molestiae minister vel sacerdos cum coeperit imperfecta officia praesumat omnino relinquere: si quis haec temerare praesumpserit excommunicationis sententiam sustinebit.
Canon 3 — De exsequiis morientis episcopi.
Ea quae competunt honestati contingit saepe quorumdam desidia non compleri: proinde quia notum est quae dignitas in exsequiis morientis episcopi ex canonibus conservetur traditione moris antiqui, hoc tantum adjicimus, ut si quis sacerdotum secundum statuta Valletani concilii ad humanda decedentis episcopi membra venire commonitus pigra voluntate distulerit, appellantibus clericis obeuntis episcopi apud synodum sive apud metropolitanum episcopum, anni unius tempore nec faciendi missam nec communicandi habeat omnino licentiam. Presbyteres autem sive caeteri clerici quibus major honoris locus apud eamdem ecclesiam fuerit, cujus sacerdos obierit, si omni sollicitudine pro exsequiis aut jam mortui aut continuo antitistis morituri ad commonendum episcopum tardi inveniantur, aut per quamcunque molestiam animi id negligere comprobentur, totius anni spatio ad poenitentiam in monasteriis deputentur.
Canon 4 — De exactione ecclesiarum Gallaeciae provinciae.
Inter caetera denique quae communi consensu nos conferre competenter oportuit querimonias etiam parochialium presbyterorum Gallaeciae provinciae solertissime discernere decuit, quas contra pontificum suorum rapacitates necessitas ut comperimus tandem compulit in publicum examen deferre. Hi enim pontifices, ut evidens inquisitio patefecit, indiscreto moderamine parochitanas ecclesias praegravantes, dum in exactionibus superflui frequenter existant, pene usque ad exinanitionem extremae virtutis quasdam basilicas perduxisse probantur. Ne ergo fiat de caetero quod constat hactenus inordinate praesumptum, non amplius quam duos solidos unusquisque episcoporum praefatae provinciae per singulas dioecesis suae basilicas juxta synodum Bracarensem annua illatione sibi expetet inferri, monasteriorum tamen basilicis ab hac solutionis pensione sejunctis. Cum vero episcopus dioecesem visitat, nulli prae multitudine onerosus existat nec unquam quinquagenarium numerum evectionis excedat, aut amplius quam una die per unamquamque basilicam remorandi licentiam habeat. Quicunque vero pontificum eorumdem aliter quam decernimus agendum praesumpserit, correptioni procul dubio canonum subjacebit, qua constitutionum synodalium transgressores priscorum Patrum edictis corripiendos oportet.
Canon 5 — De reclusis honestis sive vagis.
Quosdam paternarum incognitos vel oblitos traditionum in tantam conspicimus corruisse desidiam, ut eorum exsecrando usu pene abolita patescant quae exstiterunt legitime constituta; dum enim indocti docere appetunt, quid aliud quam quia ignorantiae errore vexentur ostendunt? Et quia gressu praepostero innitentes praesumptionem doctrinae discendi studiis anteponunt, patet quod non summa utilitatis petunt, sed actioni depravationis inserviunt. Ex hoc igitur justae severitatis talia decernentes, opportuno amputare judicio jubemus eos quos in cellulis propriis reclusos sanctae vitae ambitio tenet, quosque ejusdem sancti propositi et merita juvant et probitas ornat, quietos Dei auxilio et nostro favore tutos existere. Illos vero quos in tale propositum ignavia impulit, non prudentiae cognitio deputavit, quosque nulla vitae dignitas ornat, sed, quod est deterius, et ignorantia foedat et morum exsecratio turpat, decernimus ab his abjici cellulis atque locis in quibus aut feruntur vagi aut tenentur inclusi, atque ab episcopis sive rectoribus monasteriorum, ex quorum congregatione fuerunt vel in quorum vicinitate consistunt, in monasteriis omnimodo deputentur, ut illic sancti ordinis meditantes doctrinam primum possint discere quae sunt a Patribus instituta, ut post valeant docere quae sunt sancta meditatione percepta, atque tunc demum si doctrinae et sancti operis fructu exstiterint fecundati, ad summam virtutis properent exercitio sanctae intentionis imbuti. Deinceps autem quicunque ad hoc sanctum propositum venire disposuerint, non aliter illis id dabitur assequi neque hoc antea poterunt adipisci, nisi prius in monasteriis constituti, et secundum sanctas monasteriorum regulas plenius eruditi et dignitatem honestae vitae et notitiam potuerint sanctae promereri doctrinae. Illos autem quos tantum extrema vesania occuparit, ut incertis locis vagi atque morum depravationibus inhonesti ullam prorsus nec stabilitatem sedis nec honestatem mentis habere exstiterint cogniti, quicunque a sacerdotibus vel ministris vagantes repererit, aut, si fieri potest, coenobiorum Patribus corrigendos assignet, aut, si difficile est, pro sola honestate vitae vigori suae potestatis erudiendos inclinet.
Canon 6 — De convicinis episcopis in urbe regia commorandis.
Id etiam placuit, ut pro reverentia principis ac regiae sedis honore vel metropolitani civitatis ipsius consolatione convicini Toletanae urbis episcopi, juxta quod ejusdem pontificis admonitionem acceperint, singulis per annum mensibus in eadem urbe debeant commorari, messivis tamen ac vindemialibus feriis relaxatis. Nos autem immortali Deo et glorioso Chindasvindo principi, ob cujus votum in hac urbe sancta devotione convenimus, gratias unanimiter referentes optabili adnixu deposcimus, ut sanctae Ecclesiae catholicae fidei semper ac pacis cumuletur affectu, et memorato principi cum prosperitate praesentis regni futuri etiam largiantur praemia gaudii, ipso praestante quid in Trinitate unus Deus vivit et gloriatur in saecula saeculorum. Amen.