First Council of Vaison

Concilium Vasense I · AD 442 · Vaison

Canon 1 — Ut Gallicani episcopi in Gallias non discutiantur.

Placuit ergo tractatu habito episcopos de Gallicanis provinciis venientes intra Gallias non discutiendos, sed solum sufficere si nullus communioni alicujus interdixerit; quia inter circumhabitantes ac sibi pene invicem notos non tam testimonio indigent probi, quam denotatione et denuntiationibus depravati.

Canon 2 — De poenitentibus subito mortuis ut oblationes eorum recipiantur.

Pro his qui poenitentia accepta in bono vitae cursu satisfactoria compunctione viventes, sine communione inopinato nonnunquam transitu in agris aut itineribus praeveniuntur, oblationem recipiendam et eorum funera ac deinceps memoriam ecclesiastico affectu prosequendam, quia nefas est eorum commemorationem excludi a salutaribus sacris, qui ad eadem sacra fideli affectu contendentes, dum se diutius reos statuunt, indignos salutiferis mysteriis indicant ac purgatiores restitui desiderant, absque sacramentorum viatico intercipiuntur, quibus fortasse nec absolutissimam reconciliationem sacerdos denegandam putasset.

Canon 3 — Ut ab alterius episcopo chrisma nullus accipiat.

Per singula territoria presbyteri vel ministri ab episcopis, non prout libitum fuerit a vicinioribus, sed a suis propriis per annos singulos petant chrisma, appropinquante solemnitate paschali, nec per quemcunque ecclesiasticum: sed si qua necessitas aut ministrorum occupatio est, per subdiaconum, quia inhonorum est inferioribus summa committi, optimum autem est ut ipse suscipiat qui in tradendo usurus est; si quid obstat, saltem is cujus officii est sacrarium disponere et sacramenta suscipere.

Canon 4 — Ut qui oblationes defunctorum retinent excommunicentur.

Qui oblationes defunctorum retinent et ecclesiis tradere demorantur, ut infideles ab Ecclesia abjiciendi, quia usque ad exinanitionem fidei pervenire certum est hanc pietatis divinae exacerbationem, qua et fideles de corpore recedentes votorum plenitudine, et pauperes collatu alimoniae et necessaria sustentatione fraudantur: hi enim tales quasi egentium necatores, nec credentes judicium Dei habendi sunt; unde et quidam patrum in hoc scriptis suis inseruit congruente sententia qua ait: Amico quippiam rapere furtum est, Ecclesiae fraudare sacrilegium.

Canon 5 — Ut qui sententiae episcopi sui non acquiescit recurrat ad synodum.

Si quis episcopi sui sententiae non acquiescit, recurrat ad synodum.

Canon 6 — Ut excommunicatus humiliet semetipsum ut festinius reconcilietur.

Ex epistola sancti Clementis utilia quaeque praesenti tempore ecclesiis necessaria sunt honorifice proferenda, et cum reverentia ab omnibus fidelibus ac praecipue clericis recipienda: ex quibus quid specialiter placuit praeter venerandam antiquitatem statutis praesentibus roboramus, quod suprascriptus beatus martyr de beatissimi apostoli Petri institutione commemorat dicens: Quaedam autem etiam ex vobis ipsis intelligere debetis, si qua sunt quae ipse praeter insidias hominum malorum non potest evidentius et manifestius proloqui. Verbi gratia, inimicus est alicui pro actibus suis? vos nolite exspectare ut ipse vobis dicat: Cum illo nolite amici esse, sed prudenter observare debetis et voluntati, ejus videlicet qui ecclesiae curam gerit, absque communione obsecundare, et averti se ab eo cui ipsum sentitis adversum, sed nec loqui his quibus ipse non loquitur, ut unusquisque qui in culpa est dum cupit omnium vestrum sibi gratiam reparare, festinet citius reconciliari ei qui omnibus praeest et per hoc redit ad salutem cum obedire coeperit monitis praesidentis: et caetera quae in sequentibus denotant amicos eorum qui veritati inimici sunt. Sciat itaque deinceps clerus ad reatum, sed et fidelium populus ad culpam, sibi ascribendum, si quis in hoc vitium malorum confutator et disciplinae subversor agnoscitur.

Canon 7 — Ut accusatores de levibus causis non audiantur, de criminalibus vero discutiantur.

Placuit praeterea accusandi licentiam etiam in nostri ordinis si qua existit levitate comprimere, ut episcopus si quem judicat abstinendum, si pro humiliatione et correctione fratris assurgit exorari a caeteris, acquiescat fratri de quo agitur, correptione et comminatione adhibita: sin autem de crimine aliquem putet esse damnandum, accusatori suo se discutiendum sciat; fas est enim ut quae uni probantur probentur omnibus.

Canon 8 — Ut episcopus alienum clericum peccantem redarguat.

Quod si se tantum episcopus alieni sceleris conscium novit, quandiu probare non potest nihil proferat, sed cum ipso ad compunctionem ejus secretis correptionibus elaboret, qui si correptus pertinacior fuerit, et se communioni publice ingesserit, etiam si episcopus in redarguendo illo quem reum judicat probatione deficiat indemnatus licet de his qui nihil sciunt, secedere ad tempus pro persona majoris auctoritatis jubeatur, illo, quandiu probare nihil potest, in communione omnium praeterquam ejus qui eum reum judicat permanente.

Canon 9 — Ut qui expositum invenerit ecclesiam contestetur.

De expositis, quia conclamata ab omnibus querela processit eos non misericordiae jam sed canibus exponi, quos colligere calumniarum metu quamvis inflexa praeceptis misericordiae mens humana detrectat, id servandum visum est, ut secundum statuta fidelissimorum, piissimorum augustissimorumque principum quisquis expositum colligit ecclesiam contestetur, contestationem colligat: nihilominus de altario dominico die minister annuntiet, ut ecclesia sciat expositum esse collectum, ut intra dies decem ab expositionis die expositum recipiat, si quis se probaverit agnovisse: collectori pro ipsorum decem dierum misericordia prout maluerit, aut praesens ab homine aut in perpetuum cum Deo gratia persolvenda.

Canon 10 — Ut qui praeter constitutum expositum reposcit ut homicida habeatur.

Sane si quis post hanc diligentissimam sanctionem expositorum hoc ordine collectorum repetitor vel calumniator exstiterit, ut homicida habendus est.

PL 84 (Hispana, ed. González), Collectio canonum Ecclesiae Hispanae, ed. F. A. González (Madrid 1808), Gallic councils, reprinted in Migne, Patrologia Latina 84 (Paris 1850); TEI text of Corpus Corporum (mlat.uzh.ch, idno 8221) via the CatholicCorpus mirror

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.