Council of Worms
Concilium Wormatiense · AD 868 · Worms
Canon 5
Dum quidam sacerdotes in quibusdam partibus terrae trinam, quidam simplam mersionem faciunt, a nonnullis schisma esse conspicitur, et unitas fidei scindi videtur. Nam dum partes diversae et quasi contrario modo agunt, alii alios non baptizatos esse contendunt. [...] in sacramenti diversitate [...] apostolicae sedis informemur praeceptis, non nostram sed paternam institutionem sequentes. Beatae igitur memoriae Gregorius Romanae ecclesiae pontifex, efflagitante sanctissimo Leandro episcopo, de hac diversitate quid potius esset sequendum, inter cetera rescribens ei, sic ait: De trina vero mersione baptismatis nihil responderi verius potest, quam ipsi sensistis: quia in una fide non officit sanctae ecclesiae consuetudo diversa. Nos autem quod tertio mergimus, triduanae sepulturae sacramenta signamus: ut dum tertio ab aquis infans educitur, resurrectio triduani temporis exprimatur. Quod si quis forte etiam pro veneratione summae Trinitatis aestimet fieri, neque ad hoc aliquid obsistit, baptizandum semel in aquis mergere: quia dum in tribus subsistentiis una substantia est, reprehensibile esse nullatenus poterit, infantem in baptismate vel ter, vel semel mergere: quando et in tribus mersionibus personarum Trinitas, et in una potest divinitatis singularitas designari. Quod si nunc usque ab haereticis infans in baptismate tertio mergebatur, fiendum apud vos esse non censeo, ne, dum mersiones numerant, divinitatem dividant: dumque quod faciebant, faciunt, morem vestrum se vicisse glorientur. Quapropter quia de utroque sacramento, quod fit in sancto baptismo, a tanto viro reddita est ratio, utrumque rectum, utrumque irreprehensibile in sancta Dei ecclesia habeatur. Et ne forte cuiquam sit dubium hujus simplex mysterium sacramenti, videat in eo mortem et resurrectionem Christi significari. Nam in aquis mersio, quasi in infernum descensio est: et rursum ab aquis emersio, resurrectio est. Item videat in eo unitatem Divinitatis, et Trinitatem personarum ostendi: unitatem, dum semel mergimus: Trinitatem, dum in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti baptizamus. Panditur hujus singularis baptismatis mysterium etiam sacrarum scripturarum exemplis, Paulo apostolo attestante: Nolo vos ignorare, fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, et omnes in Mose baptizati sunt in nube et mari. Mare quippe rubrum significat baptismum, Christi sanguine consecratum, per quod populus Dei semel transiit. Ibi tamen erat tota Trinitas, praecedens populum in columna ignis et nubis. In igne quippe significatur Pater, in columna Filius, in nube Spiritus sanctus. Jordanis quippe fluenta cum arca populus Dei semel transiit, per quod significatur simpla mersio baptismatis, cujus sacramento [anima?] abluitur, et de saeculi hujus laboribus per baptismum, quasi per Jordanem, ad terram caelestis repromissionis ingreditur.
Canon 32
In copulatione fidelium, generationis numerum non diffinimus, sed id statuimus, ut nulli Christiano liceat de propria consanguinitate sive cognatione uxorem accipere, usque dum generatio recordatur, cognoscitur, aut memoria retinetur.
Canon 35
Mulieres igitur, quae ante temporis plenitudinem conceptos utero infantes voluntate excutiunt, ut homicidae procul dubio judicandae sunt. Illae vero, quae dormiendo filios suffocare videntur, leviter de his judicare oportet: quia nolentes, et non sentiendo, ad hunc devolutae sunt casum.