Diocesan Synod of Würzburg (Bishop Manegold)

Synodus dioecesana Herbipolensis · AD 1298 · Würzburg

Canon 3 — De divinis officiis

Sacerdos celebrans diligenter attendat, quod hostia sit integra, et vinum non sit acetosum, et quod aquam non omittat. Quod si autem omiserit, quando advertit, apponat aquam, si sine scandalo fieri potest; si vero per negligentiam evenerit, quod perlecto canone, et peracta consecratione, nec sanguis nec aqua reperiatur in calice, debet statim infundi utrumque et a consecratione sanguinis incipere. Item praecipimus sacerdotibus ut quando inceperint in canone missae Qui pridie etc. tenentes hostiam non elevent eam, sed ante pectus detineant, donec dixerit: Hoc est corpus meum, et tunc elevent eam decenter, ita ut possit videri. Et post susceptionem corporis et sanguinis Domini ab expuendo abstineant; et si abstinere non possunt in loco mundo hoc faciant, qui conculcari non possit. Si quid de sanguine Christi ceciderit super corporale, sugenda est pars intincta; et ipsum corporale panno mundissimo involutum pro reliquiis servandum. Si vero super pallam vel super aliud sacrum indumentum, pars intincta prius sugatur, et postea abscindatur, et comburatur, vel consuta panno servetur pro reliquiis; ita tamen, quod super pannum cedula nomina illarum reliquiarum continens apponatur. Si autem super aliud commune vestimentum ceciderit, pars intincta prius sugatur, et comburatur, et cinis in sacrario reponatur: et super lignum, lapidem vel terram ceciderit, tergendus et radendus est locus ille et pulvis in sacrario reponendus: si autem de corpore Christi super quodlibet aliud indumentum ceciderit, pars super qua ceciderit abluatur, et ablutio a sacerdote sumatur, vel ab alio mundae conscientiae. Si vero super lapidem, lignum et terram, locus radatur, et pulvis in sacrario reponatur: sacerdos autem sive minister, cujus negligentia hoc acciderit, debet mitti ad Episcopum; si musca vel aranea, vel aliud tale in ipsum calicem ceciderit, quod vix sine vomitu, et aliquando sine periculo corporis sumi potest, sanguis sumatur superfuso vino, et ipsum quod ceciderit, abluatur, et ablutio a sacerdote sumatur, vel ab alio mundae conscientiae, et postea illud in sacrario comburatur, quod si fides ipsa, id quod ceciderit, quempiam sumere fecerit; Deo gratias. Sacerdos die octavo renovet sacramenta, Eucharistiam et fontem benedictum, ne sui vetustate aliqui ad indevotionem moveri valeant aut errorem. Nullus antequam matutinas canonicas, primam et tertiam dixerit, missas celebrare praesumat praeter aliquam necessitatem. Calix post missam panno mundissimo involvatur, nec ministri cum eodem calicem intus detergant, sed alio ad hoc specialiter deputato, quod si non satis decens fuerit, vel vetustate contritus, in sacrario comburatur. [...]

Mansi XXIV, J. D. Mansi, Sacrorum conciliorum nova et amplissima collectio, t. XXIV (Venice 1780; Welter reprint), Internet Archive OCR

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.