Denz.-U. 100

(1) In requirendis Dei rebus... antiquae traditionis exempla servantes... vestrae religionis vigorem... ' vera ratione firmastis, qui ad nostrum referendum adprobastis esse iudicium, scientes, quid Apostolicae Sedi, cum omnes hoc loco positi ipsum sequi desideremus Apostolum, debeatur, a quo ipse episcopatus et tota auctoritas nominis huius emersit. Quem sequentes tam mala damnare novimus quam probare laudanda. Vel id vero, quod patrum instituta sacerdotali officio custodientes non censetis esse calcanda, quod illi non humana, sed divina decrevere sententia, ut quidquid, quamvis de disiunctis remotisque provinciis ageretur, non prius ducerent finiendum, nisi ad huius Sedis notitiam perveniret, ut tota huius auctoritate, iusta quae fuerit pronuntiatio firmaretur, indeque sumerent ceterae ecclesiae (velut de natali suo fonte aquae cunctae procederent et per diversas totius mundi regiones puri latices capitis incorruptae manarent), quid praecipere [deberent], quos abluere, quos veluti caeno inemundabili sordidatos mundis digna corporibus unda vitaret. S. ZOSIMUS 417—418. Conc. MILEVITANUM II 416. ab INNOCENTIO / et Conc. CAHTUAQINENSE (XVI) 4:18, a ZOSIMO

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 46.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.