Denz.-U. 104
Can. 4. Item, quisquis dixerit, eandem gratiam Dei per Iesum Christum Dominum nostrum propter hoc tantum nos adiuvare ad non peccandum, quia per ipsam nobis revelatur et aperitur intelligentia mandatorum, ut sciamus, quid appetere, quid vitare debeamus, non autem per illam nobis praestari, ut quod faciendum cognoverimus, etiam facere diligamus atque valeamus, A. S. Cum enim dicat Apostolus: «Scientia inflat, charitas vero aedificat'» [i Cor 8, i], valde impium est, ut credamus, ad eam, quae inflat, nos habere gratiam Christi, et ad eam, quae aedificat, non habere, cum sit utrumque donum Dei, et scire quid facere debeamus, et diligere ut faciamus, ut aedificante charitate scientia nos non possit inflare. Sicut autem de Deo scriptum est: <Qui docet hominem scientiam-» [Ps 93, lo], ita etiam scriptum est: «Charitas ex Deo esty> [i lo