Denz.-U. 107

Can. 7. Item placuit, ut quicunque dixerit, in oratione dominica ideo dicere sanctos: «Dimitte nobis debita nostra'>-> [Mt, 12], ut non pro seipsis hoc dicant, quia non est eis iam necessaria ista petitio, sed pro aliis qui sunt in suo populo peccatores; et ideo non dicere unumquemque sanctorum: Dimitte mihi debita mea, sed: Dimitte nobis debita nostra; ut hoc pro aliis potius, quam pro se, iustus petere intelligatur, A. S. Sanctus enim et iustus erat Apostolus Iacobus, cum dicebat: «/;/ multis enim offendimus omnes> [Iac 3, Nam quare additum est «omnes», nisi ut ista sententia conveniret et Psalmo, ubi legitur: Ne intres in iudicium Cum servo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens [Ps 142, 2]. Et in oratione sapientissimi Salomonis: Non est homo qui non peccavit [Eccle 7, 21]. Et in libro sancti Iob: In manu omnis hominis signat, ut sciat ojjtrtis homo infirmitatem sjiajn [Jo 37, 7]. Unde etiam Daniel sanctus et iustus, cum in oratione pluraliter diceret: <(-peccavijnus, iniquitatent fecimJisy> [Dn9, et cetera quae ibi veraciter et humiliter confitetur: ne putaretur, quemadmodum quidam sentiunt, hoc non de suis, sed de populi sui potius dixisse peccatis, postea dixit: «Cjijjt... orarem et confiterer peccata mea et peccata populi mei> [Dn 9, 20] Domino Deo meo, noluit dicere: peccata nostra, sed peccata populi sui dixit et sua, quoniam futuros istos, qui tam male intelligerent, tanquam propheta praevidit.

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 49.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.