Denz.-U. 1253
33. Male agit anima, quae procedit per hanc viam internam, si in diebus sollemnibus vult aliquo conatu particulari excitare in se devotum aliquem sensum: quoniam animae internae omnes dies sunt aequales, omnes festivi. Et idem dicitur de locis sacris, quia huiusmodi animabus omnia loca aequalia sunt.