Denz.-U. 1273
53. Ad cognoscendum in praxi, an aliqua operatio in aliis personis fuerit violentia(ta), regula, quam de hoc habeo, nedum sunt protestationes animarum illarum, quae protestantur, se dictis violentiis non consensisse aut iurare non posse, quod in iis consenserint, et videre quod sint animae, quae proficiunt in via interna; sed regulam sumerem a lumine quodam actuali cognitione humana ac theologica superiore, quod me certo cognoscere facit cum interna certitudine, quod talis operatio est violent(i)a: et certus sum, qucd hoc lumen a Deo procedit, quia ad me provenit coniunctum cum certitudine, quod a Deo proveniat, et mihi nec umbram dubii relinquit in contrarium: eo modo, quo interdum contingit, quod Deus aliquid revelando eodem tempore animam certam reddit, quod ipse sit, qui revelat, et anima in contrarium non potest dubitare.