Denz.-U. 137

Et iterum quarto capitulo: «Ut quisquis dixerit gratiam Dei per Iesum Christum propter hoc tantum nos adiuvare ad non peccandum, quia per ipsam nobis revelatur et aperitur intelligentia mandatorum, ut sciamus, quid appetere et quid vitare debeamus, non autem per illam nobis praestari, ut quod faciendum cognovimus, etiam facere diligamus atque valeamus, A. S. Cum enim dicat Apostolus: Scientia inflat, charitas vero aedijicat [i Cor8, i]: valde impium est, ut credamus, ad eam, quae inflat, nos habere gratiam Christi, et ad eam, quae aedificat, non habere, cum sit utrumque donum Dei, et scire, quid facere debeamus, et diligere, ut faciamus; ut aedificante charitate, scientia non possit inflare. Sicut autem de Deo scriptum est: Qui docet Jioniineti scientiam [Ps 93, 10]: ita scriptum est etiam: Charitas ex Deo est [i lo 4, 7; v. n. 104].

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 60.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.