Denz.-U. 1452

Matrimonia, quae in locis foederatorum Ordinum dominio in Belgio subiectis iniri solent sive inter haereticos ex utraque parte, sive inter haereticum ex una parte virum et catholicam feminam ex alia, aut viceversa, non servata forma a sacro TRIDENTINO Concilio praescripta, utrum valida habenda sint necne, diu multumque disceptatum est animis hominum ac sententiis in diversa distractis; id quod satis uberem anxietatis ac periculorum sementem per multos annos subministravit, cum praesertim episcopi, parochi atque illarum regionum missionarii nihil certi hac super re haberent, nihil vero inconsulta Sancta Sede auderent statuere ac declarare....

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 379.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.