Denz.-U. 1470
Item septem esse novae legis sacramenta a Christo Domino nostro instituta ad salutem humani generis, quamvis non omnia singulis necessaria, videlicet baptismum, confirmationem, Eucharistiam, poenitentiam, extremam unctionem, ordinem et matrimonium: illaque gratiam conferre, et ex his baptismum, confirmationem et ordinem (sine sacrilegio) iterari non posse. Item baptismum esse necessarium ad salutem, ac proinde, si mo is periculum immineat, mox sine ulla dilatione conferendum esse, et a quocunque, et quandocunque sub debita materia et forma et intentione collatum, esse validum. Item sacramenti matrimonii vinculum indissolubile esse, et quamvis propter adulterium, haeresim aut alias causas possit inter coniuges thori et cohabitationis separatio fieri, non tamen illis aliud matrimonium contrahere fas esse.