Denz.-U. 1487
18. Fictitia res non est, quod aliquando pater Hebraeus se velle catholicam religionem amplecti praedicet ac se ipsum filiosque infantes baptizandos ollci-at, postmodum vero sui se consilii poeniteat abnuatque filium baptizari. Id Mantuae evenit.... Res ad examen deducta est in Congregatione S. Officii, ac Pontifex die 24. Sept. a. 1699 statuit ea fieri, quae sequuntur: «Sanctissimus auditis votis Eminentissimorum decrevit, quod duo filii infantes, alter scilicet triennis, alter quinquennis baptizentur. Alii, nempe filius octo annorum et filia duodecim, collocentur in domo Catechumenorum, si ea Mantuae adsit, sin minus apud piam honestamque personam ad effectum explorandi ipsorum voluntatem eosque instruendi.»..