Denz.-U. 1489
21.... Infideles aliqui, cum hoc sibi in animum induxissent, baptismi gratia infantes suos a morbis daemonumque vexationibus liberatum in, eo dementiae adducti sunt, ut mortem quoque minitati sint catholicis sacerdotibus.... At huic sententiae refragatur Congregatio Sancti Officii coram Pontifice habita d. 6. Sept. 1625: «Sacra Congregatio universalis Inquisitionis habita coram Sanctissimo, relatis litteris episcopi Antibarensis, in quibus supplicabat pro resolutione infrascripti dubii: An, cum sacerdotes coguntur a Turcis, ut baptizent eorum filios, non ut christianos efficiant, sed pro corporali salute, ut liberentur a foetore, comitiali morbo, maleficiorum periculo et lupis, an in tali casu possint saltem ficte eos baptizare, adhibita baptismi materia sine debita forma. Respondit negative, quia baptismus est ianua sacramentorum ac protestatio fidei, nec ullo modo fingi potest.»...