Denz.-U. 1575

75. Doctrina, quae perhibet, beatis temporibus nascentis Ecclesiae iuramenta visa esse a documentis divini praeceptoris atque ab aurea evangelica simplicitate adeo aliena, ut ipsunimet iurare sine extrema et ineluctabili necessitate reputatus fuisset actus irreligiosus, homine christiano indignus; insuper continuatam Patrum seriem demonstrare iuramenta communi sensu pro vetitis habita fuisse; indeque progreditur ad improbanda iuramenta, quae curia ecclesiastica, iurisprudentiae feudahs, ut ait, normam secuta, in investituris et in sacris ipsis episcoporum ordinationibus adoptavit; statuitque, adeo implorandam a saeculari potestate legem pro abolendis iuramentis, quae in curiis etiam ecclesiasticis exiguntur pro suscipiendis munus et officiis et generatim pro omni actu curiali: — falsa, Ecclesiae iniuriosa, iuris ecclesiastici laesiva, disciplinae per canones inductae et probatae subversiva.

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 416. Transcribed from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.