Denz.-U. 1617
Ceterum lugendum valde est, quonam prolabantur humanae rationis deliramenta, ubi quis novis rebus studeat atque contra Apostoli monitum nitatur p/us sapere quam oporteat sapere [cf. Rom 12, 3], sibique nimium praefidens veritatem quaerendam autumet extra catholicam Ecclesiam, in qua absque vel levissimo erroris coeno ipsa invenitur, quaeque idcirco columna ac firmamentum veritatis appellatur et est. Probe autem intelligitis, Venerabiles Fratres, Nos hic loqui etiam de fallaci illo haud ita pridem invecto philosophiae systemate plane improbando, quo ex proiecta et effrenata novitatum cupiditate veritas, ubi certo consistit, non quaeritur, sanctisque et apostolicis traditionibus posthabitis doctrinae aliae inanes, futiles incertaeque, nec ab Ecclesia probatae adsciscuntur, quibus veritatem ipsam fulciri ac sustineri vanissimi homines perperam arbitrantur.