Denz.-U. 1632

Iis in regulis, quae a Patribus a TRIDENTINA Synodo delectis conscriptae et a PIO IV... approbatae indicique librorum prohibitorum praemissae sunt, generali sanctione statutum legitur, ut Biblia vulgari sermone edita non aliis permitterentur, nisi quibus illorum lectio ad fidei atque pietatis augmentum profutura iudicaretur. ASS 9 (1876), 621 sqq. Huic eidem regulae nova subinde propter perseverantes haereticorum fraudes cautione constrictae ea demum auctoritate BENEDICTI XIV adiecta declaratio est, ut permissa porro habeatur lectio vulgarium versionum, quae ab Apostolica Sede approbatae, aut • cum annotationibus desumptis ex sanctis Ecclesiae Patribus vel ex doctis catholicisque viris editae fuerint... cunctas supradictas societates biblicas dudum a nostris decessoribus reprobatas Apostolica rursus auctoritate condemnamus...

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 435.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.