Denz.-U. 1642
Sunt praeterea, Venerabiles Fratres, viri quidam eruditione praestantes, qui religionem munus esse fatentur longe praestantissimum a Deo hominibus datum, humanam nihilominus rationem tanto habent in pretio, tantopere extollunt, ut vel ipsi religioni aequiparandam stultissime putent. Hinc ex vana ipsorum opinione theologicae disciplinae perinde ac philosophicae tractandae sunt; cum tamen illae fidei dogmatibus innitantur, quibus nihil firmius, nihil stabilius, istae vero humana explicentur atque ilkistrentur ratione, qua nihil incertius, utpote quae varia est pro ingeniorum varietate, innumerisque fallaciis et praestigiis obnoxia. Ita quidem reiecta Ecclesiae auctoritate difficillimis quibusque reconditisque quaestionibus latissimus patuit campus, ratioque humana infirmis suis confisa viribus Ucentius excurrens turpissimos in errores lapsa est, quos hic referre nec vacat nec Iubet, quippe Vobis probe cognitos atque exploratos, quique in religionis et civilis rei detrimentum illudque maximum redundarunt. Quamobrem istis hominibus, qui plus aequo vires efferunt humanae rationis, ostendere oportet, plane id esse contrarium verissimae illi sententiae Doctoris gentium si quis putet se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit [Gale, Demonstrandum illis est, quantae sit arrogantiae pervestigare mysteria, quae revelare nobis dignatus est clementissimus Deus, eademque assequi complectique audere humanae mentis imbecillitate et angustiis, cum longissime ea vires excedant nostri intellectus, qui ex Apostoli eiusdem dicto captivandus est in obsequium fidei [cf. 2 Cor lO,