Denz.-U. 1653

Nonnullae iam hac de re a Sancta Sede datae sunt responsiones ad peculiares casus, quibus reprobantur tanquam illicita illa experimenta, quae ad finem non naturalem, non honestum, non debitis mediis assequendum ordinantur; unde in similibus casibus decretum est feria IV 21. Aprilis 1841: Usian magnetismi, prout exponitur, non licere. Similiter quosdam libros eiusmodi errores pervicaciter disseminantes prohibendos censuit S. Congregatio. Verum quia praeter particulares casus de usu magnetismi generatim agendum erat, hinc per modum regulae sic statutum fuit feria IV 28. Iulii «Remoto omni errore, sortilegio, explicita aut implicita daemonis invocatione, usus magnetismi, nempe merus actus adhibendi media physica aliunde licita, non est moralitervetitus, dummodo non tendat ad finem illicitum, aut quomodolibet pravum. Applicatio autem principiorum et mediorum pure physicorum ad res et effectus vere supernaturales, ut physice explicentur, non est nisi deceptio omnino illicita et haereticalis.

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 444.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.