Denz.-U. 1667

Hinc non levi moerore affecti fuimus, Venerabilis Frater, ubi tristissimus ad Nos venit nuntius, presbyterum Iacobum Frohschammer in ista Monacensi Academia philosophiae doctorem huiusmodi docendi scribendique licentiam prae ceteris adhibere, eumque suis operibus in lucem editis perniciosissimos tueri errores. Nulla igitur interposita mora, Nostrae Congregationi libris notandis praepositae mandavimus, ut praecipua volumina, quae eiusdem presbyteri Frohschammer nomine circumferuntur, cum maxima diligentia sedulo perpenderet, et omnia ad Nos referret. Quae volumina germanice scripta titulum habent: Introductio in philosophiam, De libertate scientiae, Athenaeum, quorum primum anno 1858, alterum anno 1861, tertium vero vertente hoc anno 1862 istis Monacensibus typis est in lucem editum. Itaque eadem Congregatio... iudicavit, auctorem in pluribus non recte sentire eiusque doctrinam a veritate catholica aberrare.

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 448.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.