Denz.-U. 1672

Ex divinis enim Litteris et sanctorum Patrum traditione constat, Dei quidem exsistentiam multasque alias veritates ab iis etiam, qui fidem nondum susceperunt, naturali rationis lumine cognosci [cf Rom 1], sed illa reconditiora dogmata Deum solum manifestasse, dum notum facere voluit, <mysterium, quod absconditum fuit a saeculis et generationibus Col 1,26] et ita quidem, ut postquam multifariam multisque modis olim locutus esset patribus in prophetis, novissime... nobis locutus est in Filio,... per quem fecit et saecula [Hebr i, i sq].... tDtiim enim 7iej?io vidit U7iqiiain: unigenitus Filius, qui est in simi Patris, ipse enarravit-i [loi, 18]. Quapropter Apostolus, qui gentes Deum per ea, quae facta sunt, cognovisse testatur, disserens de gratia et veritate, quae per Iesum Christum facta est [loi, 17], «/- quitnur, inquit, Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est... quam nemo principum huius saeculi cog)iovit.... Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum: Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei. Quis enim hominum scit, quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est Ita et quae Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Deiy> [iCor2, 7sqq]. Hisce aliisque fere innumeris divinis eloquiis inhaerentes

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 450.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.