Denz.-U. 1675
Accedit etiam, ut idem auctor philosophiae libertati seu potius effrenatam licentiam tam acriter tam temere propugnet, ut minime vereatur asserere, Ecclesiam non solum non debere \x\ philosophiam unquam animadvertere, verum etiam debere ipsius philosophiae tolerare errores eique relinquere, ut ipsa se corrigat, ex quo evenit, ut philosophi hanc philosophiae libertatem necessario participent atque ita etiam ipsi ab omni lege solvantur. Ecquis non videt, quam vehementer sit reicienda, reprobanda et omnino damnanda huiusmodi Frohschammeri sententia atque doctrina? Etenim Ecclesia ex divina sua institutione et divinae fidei depositum integrum inviolatumque diligentissime custodire et animarum saluti summo studio debet continenter advigilare, ac summa cura ea omnia amovere et eliminare, quae vel fidei adversari vel animarum salutem quovis modo in discrimen adducere possunt.