Denz.-U. 172

Suscipimus autem et probamus epistolas beati LEONIS Papae universas, quas de Christiana religione conscripsit, sicut praediximus, sequentes in omnibus Apostolicam Sedem, et praedicantes eius omnia constituta. Et ideo spero, ut in una communione vobiscum, quam Sedes Apostolica praedicat, esse merear, in qua est integra et verax Christianae religionis et perfecta soliditas: promittens in sequenti tempore sequestratos a communione Ecclesiae catholicae id est non consentientes Sedi Apostolicae, eorum nomina inter sacra non recitanda esse mysteria. Quodsi in aliquo a professione mea deviare tentavero, his, quos damnavi, complicem me mea sententia esse profiteor. Hanc autem professionem meam ego manu mea subscripsi, et tibi HORMISDAE sancto ac venerabili Papae urbis Romae direxi.

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 78.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.