Denz.-U. 1822

Docemus itaque et declaramus, iuxta Evangelii testimonia primatum iurisdictionis in universam Dei Ecclesiam immediate et directe beato PETRO Apostolo promissum atque collatum a Christo Domino fuisse. Unum enim Simonem, cui iam pridem dixerat: «Tu vocaberis Cephas->-> [loi,42], postquam ille suam edidit confessionem inquiens: «Tu es Christus, Filius Dei vivi, sollemnibus his verbis allocutus est Dominus:» Cf. S. LEONIS M. serm. 4 de natali ipsius c. 2 [ML 54, 150 C]. ' Horum capitum tilulos hoc loco pcrspicuitatis causa paulo abbreviatos si quaeras integros, vide in «Indice documentorum et materiarum» (in initio libri). 31 • <(Beatus es, Simon Bar Iona: quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in coelis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam: et tibi dabo claves regni coelorum. Et quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis: et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis-i> [Mti6, I6sqq]. Atque uni Simoni PETRO contulit Iesus post suam resurrectionem summi pastoris et rectoris iurisdictionem in totum suum ovile dicens: «Pasce agnos meos-», «Pasce oves meas [lo2i, sqq]. Huic tam manifestae sacrarum Scripturarum doctrinae, ut ab Ecclesia catholica semper intellecta est, aperte opponuntur pravae eorum sententiae, qui constitutam a Christo Domino in sua Ecclesia regiminis formam pervertentes negant, solum PETRUM prae ceteris Apostolis sive seorsum singulis sive omnibus simul vero proprioque iurisdictionis primatu fuisse a Christo instructum; aut qui affirmant, eundem primatum non immediate directeque ipsi beato PETRO, sed Ecclesiae et per hanc illi ut ipsius Ecclesiae ministro delatum fuisse.

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 483.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.