Denz.-U. 1824

Quod autem in beato Apostolo PETRO princeps pastorum et pastor magnus ovium Dominus Christus in perpetuam salutem ac perenne bonum Ecclesiae instituit, id eodem auctore in Ecclesia, quae fundata super petram ad finem saeculorum usque firma stabit, iugiter durare necesse est. «Nulli» sane «dubium, immo saeculis omnibus notum est, quod sanctus beatissimusque PETRUS, Apostolorum princeps et caput fideique columna et Ecclesiae catholicae fundamentum, a Domino nostro Iesu Christo, Salvatore humani generis ac Redemptore, claves regni accepit: qui ad hoc usque tempus et semper in suis successoribus», episcopis sanctae Romanae Sedis, ab ipso fundatae eiusque consecratae sanguine «vivit» et praesidet «et iudicium exercet» [cf. Conc. EPHES., v. n. 112]. Unde quicunque in hac cathedra PETRO succedit, is secundum Christi ipsius institutionem primatum PETRI in universam Ecclesiam obtinet. «Manet ergo dispositio veritatis, et beatus PETRUS in accepta fortitudine petrae perseverans suscepta Ecclesiae gubernacula non reliquit.» Hac de causa ad Romanam Ecclesiam «propter potentiorem principalitatem necesse» semper fuit «omnem convenire Ecclesiam, hoc est eos, qui sunt undique fideles», ut in ea Sede, e qua «venerandae communionis iura» in omnes dimanant, tanquam membra in capite consociata in unam corporis compagem coalescerent.

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 484.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.