Denz.-U. 1833
Patres enim Concilii CONSTANTINOPOLITANI quarti, maiorum vestigiis inhaerentes, hanc sollemnem ediderunt professionem: Prima salus est, rectae fidei regulam custodire. Et quia non potest Domini nostri Iesu Christi praetermitti sententia dicentis: «Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam> [Mt, 18], haec, quae dicta sunt, rerum probantur effectibus, quia in Sede Apostolica immaculata est semper catholica reservata religio, et sancta celebrata doctrina. Ab huius ergo fide et doctrina separari minime cupientes speramus, ut in una communione, quam Sedes Apostolica praedicat, esse mereamur, in qua est integra et vera christianae religionis soliditas [cf. n. ili sq].