Denz.-U. 1847
Nos novissime declarare coacti fuimus, tolerari posse, ut acta canonicae institutionis eorundem episcoporum laicae potestati exhibeantur, ad occurrendum, quantum in Nobis est, funestissimis rerum adiunctis, in quibus non amplius agebatur de temporalium bonorum possessione, sed ipsae fidelium conscientiae, earum pax, animarum procuratio et salus, quae suprema Nobis lex est, in apertum discrimen vocabantur. Verum in hoc quod egimus ad gravissima pericula removenda, palam ac iterum agnosci volumus, Nos iniustam eam legem, quae regium placitum vocatur, omnino improbare ac detestari, aperte declarantes per ipsam laedi divinam Ecclesiae auctoritatem eiusque libertatem violari.. [v. n. 1829].