Denz.-U. 1857

Una illa hominibus causa est non parendi, si quid ab iis postuletur, quod cum naturali aut divino iure aperte repugnet: omnia enim, in quibus naturae lex vel Dei voluntas violatur, aeque nefas est imperare et facere. Si cui igitur usuveniat, ut alterutrum malle cogatur, scilicet aut Dei aut principum iussa negligere, Iesu Christo parendum est reddere iubenti quae sunt Caesaris, Caesari, quae sunt Dei, Deo [Mt 22, 21], atque ad exemplum Apostolorum animose respondendum: «6- oedire oportet Deo magis quam hominibus'» [Act, 29].... Ius imperandi nolle ad Deum referre auctorem, nihil est aliud quam politicae potestatis et pulcherrimum splendorem velle deletum et nervos incisos.... Revera illam, quam Reformationem vocant, cuius adiutores et duces sacram civilemque. potestatem novis doctrinis funditus oppugnaverunt, repentini tumukus et audacis.simae rebelliones, praesertim in Germania, consecutae sunt.... Ex illa haeresi ortum duxit saeculo superiore falsi nominis philosophia, et ius, quod appellant novum, et imperium populare, et modum DeDzioger, Knchiridion. 32 nesciens licentia, quam plurimi solam libertatem putant. Ex his ad finitimas pestes ventum est, scilicet ad communismum, ad socialismum, ad nihilismum, civilis hominum societatis teterrima portenta ac pene funera...

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 497.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.