Denz.-U. 1867

Ecclesiam vero etiam in suorum officiorum munere pQ|-g5|-|-j civili velle esse subiectam, magna quidem iniuria, magna temeritas est. Hoc facto perturbatur ordo, quia quae naturalia sunt praeponuntur iis, quae sunt supra naturam: tollitur aut certe magnopere minuitur frequentia bonorum, quibus, si nulla re impediretur, communem vitam Ecclesia compleret; praetereaque via ad inimicitias munitur et certamina, quae, quantam utrique reipublicae perniciem afferant, nimis saepe eventus demonstravit. — Huiusmodi doctrinas, quae nec humanae rationi probantur et plurimum habent in civilem disciplinam momenti, Romani Pontifices decessores Nostri, cum probe intelligerent, quid a se postularet apostolicum munus, impune abire nequaquam passi sunt. Sic GREGORIUS XVI per encyclicas litteras hoc initio <<Mirarivos-i> die 15. Aug. [v. n. 1613 sqq] magna sententiarum gravitate ea perculit, quae iam praedicabantur, in cultu divino nullum adhibere delectum oportere: integrum singulis esse, quod malint, de religione iudicare; solam cuique suam esse conscientiam iudicem: praeterea edeie quae quisque senserit, itemque res moliri novas in civitate licere. De rationibus rei sacrae reique civilis distrahendis sic idem Pontifex: «Neque laetiora et religioni et principatui ominari possemus ex eorum votis, qn Ecclesiam a regno separari mutuamque imperii cum sacerdotio concordiam abrumpi discupiunt. Constat quippe, pertimesci ab impudentissimae libertatis amatoribus concordiam illam, quae semper rei et sacrae et civili fausta exstitit et salutaris.» — Non absimili modo PIUS IX, ut sese opportunitas dedit, ex opinionibus falsis, quae maxime valere coepissent, plures notavit easdemque postea in unum cogi iussit, ut scilicet in tanta errorum colluvione haberent catholici homines, quod sine offensione sequerentur

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 502.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.