Denz.-U. 1877

— Atqui honestam hanc et homine dignam libertatem Ec- S. Augustinus, In lo. tr. 26 c. 2 [ML 35 (Aug. III b) 1607]. clesia probat omnium maxime, eamque ut tueretur in populis firmam atque integram, eniti et contendere nunquam destitit. — Revera quae res in civitate plurimum ad communem salutem possunt; quae sunt contra licentiam principum populo male consulentium utiliter institutae; quae summam rempublicam vetant in municipalem vel domesticam rem importunius invadere; quae valent ad decus, ad personam hominis, ad aequabilitatem iuris in singulis civibus conservandam: earum rerum omnium Ecclesiam catholicam vel inventricem vel auspicem vel custodem semper fuisse superiorum aetatum monumenta testantur. Sibi igitur perpetuo consentiens, si ex altera parte libertatem respuit immodicam, quae et privatis et populis in licentiam vel in servitutem cadit, ex altera volens et libens amplectitur res me 1 tores, quas dies afferat, si vere prosperitatem contineant huius vitae, quae quoddam est velut stadium ad alteram eamque perpetuo mansuram. —

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 504.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.