Denz.-U. 194

Can. 21. Sicut iis, qui volentes in lege iustificari, et a gratia exciderunt, verissime dicit Apostolus: Si ex lege iustitia est, ergo Christus gratis mortuus est [Gal, 21]: sic (et) iis, qui gratiam, quam commendat et percipit fides Christi, putant esse naturam, verissime dicitur: Si per naturam iustitia est, ergo Christus gratis mortuus est. Iam hic enim erat lex, et non iustificabat: iam hic erat et natura, et non iustificabat. Ideo Christus non gratis mortuus est, ut et lex per illum impleretur, qui dixit: Non veni legem solvere sed adimplere [Mt 5, 17]: et (ut) natura per Adam perdita per illum repararetur, qui dixit, venisse se quaerere et salvare, quod perierat [Lc 19, lO].

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 83.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.