Denz.-U. 1941

Quoniam certa opus est via interpretationis utiliter expediendae, utrumque magister prudens devitet incommodum, vel eorum qui de singulis libris cursim de- Hbandum praebent, vel eorum qui in certa unius parte immoderatius consistunt.... Exemplar in hoc sumet versionem vulgatam, quam Concilium TRIDEN- TINUM t/i publicis lectionibus, disputationibus, praedicationibus et expositionibus pro authentica habendam decrevit [v. n. 785] atque etiam commendat quotidiana Ecclesiae consuetudo. Neque tamen non sua habenda erit ratio reliquarum versionum, quas christiana laudavit usurpavitque antiquitas, maxime codicum primigeniorum. Quamvis enim, ad summam rei quod spectat, ex dictionibus Vulgatae hebraea et graeca bene eluceat sententia, attamen si quid ambigue, si quid minus accurate inibi elatum sit, inspectio praecedentis linguae, suasore Augustino, prbficieti....

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 517.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.