Denz.-U. 1948
Quod vero defensio Scripturae sanctae agenda strenue est, non ex eo omnes aeque sententiae tuendae sunt, quas singuli Patres aut qui deinceps interpretes in eadem declaranda ediderint: qui prout erant opiniones aetatis, in locis edisserendis, ubi physica aguntur, fortasse non ita semper iudicaverunt ex veritate, ut quaedam posuerint quae nunc minus probentur. Quocirca studiose dignoscendum in illorum interpretationibus, quaenam reapse tradant tanquam spectantia ad fidem aut cum ea maxime copulata, quaenam unanimi tradant consensu; namque «in his quae de necessitate fidei non sunt, licuit Sanctis diversimode opinari, sicut et nobis», ut est S. Thomae sententia. Qui et alio loco prudentissime habet: «Mihi videtur tutius esse, huiusmodi quae philosophi communiter senserunt et nostrae fidei non repugnant, nec sic esse asserenda ut dogmata fidei, etsi aliquando sub nomine philosophorum introducantur, nec sic esse neganda tanquam fidei contraria, ne sapientibus huius mundi occasio contemnendi doctrinam fidei praebeatur.»