Denz.-U. 1956

At vero qui unicam condidit, is idem condidit unam: videlicet eiusmodi, ut quotquot in ipsa futuri essent, arctissimis vinculis sociati tenerentur ita prorsus, ut unam gentem, unum regnum, corpus unum efficerent: <(Unum corpus et unus spiritus, sicut vocati estis ili una spe vocationis vestraey> [Eph 4, 4].,.. Tantae autem inter homines ac tam absolutae concordiae necessarium fundamentum est convenientia coniunctioque mentium: ex quo conspiratio voluntatum atque agendorum similitudo natura gignitur.... Ad coniugandas igitur mentes, ad efficiendam tuendamque concordiam sententiarum, utut exstarent divinae Litterae, omnino erat alio quodam principio opus....

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 524.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.