Denz.-U. 1965

De consecratione episcopali similiter est. Nam formulae Accipe Spiritum Sanctum non modo serius annexa sunt verba ad officium et opus episcopi, sed etiam de iisdem, ut mox dicemus, iudicandum aliter est quam in ritu catholico. Neque rei proficit quidquam advocasse praefationis precem Omnipotens Deus: cum ea pariter deminuta sit verbis, quae summum sacerdotium declarent.... Inde sit ut, quoniam sacramentum ordinis verumque Christi sacerdotium a ritu Anglicano penitus extrusum est, atque adeo in consecratione episcopali eiusdem ritus nullo modo sacerdotium confertur, nullo item modo episcopatus vere ac iure possit conferri: eoque id magis quia in primis episcopatus munus illud scilicet est, ministros ordinandi in sanctam Euchari.stiam et sacrificium...

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 527.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.