Denz.-U. 197
Can. 24. Ita sunt in vite palmites, ut viri nihil conferant, sed inde accipiant unde vivant: sic quippe vitis est in palmitibus, ut vitale alimentum subministret iis, non sumat ab iis. Ac per hoc et manentem in se habere Christum, et manere in Christo, discipulis prodest utrumque, non Christo. Nam praeciso palmite, potest de viva radice alius pullulare, qui autem praecisus est, sine radice non potest vivere [Ioi5, 5sqq].