Denz.-U. 1972
Cum hac de naturalibus virtutibus sententia alia cohaeret admodum, qua christianae virtutes universae in duo quasi genera dispertiuntur, in passivas, ut aiunt, atque activas; adduntque, illas in elapsis aetatibus convenisse melius, has cum praesenti magis congruere.... Christianas autem virtutes alias tempori bus aliis accommodatas esse is solum velit, qui Apostoli verba non meminerit: Quos praescivit, hos et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui [RomS, Magister et exemplar sanctitatis omnis Christus est; ad cuius regulam aptari omnes necesse est, quotquot avent beatorum sedibus inseri. Iamvero, haud mutatur Christus progredientibus saeculis, sed idem heri et hodie et in saecula [nebri3,8]. Ad omnium igitur aetatum homines pertinet illud: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde [Mt 11,29]; nulloque non tempore Christus se nobis \(\hQ\. factum oboedientem usque ad mortem [Phil2, s]; valetque quavis aetate Apostoli sententia: «Qui... sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis Gal 5, 24]....