Denz.-U. 201

lustinianus (siquidem) imperator filius noster, ut eiusus epistolae tenore cognovistis, de his tribus quaestionibus orta certamina fuisse signavit, utrum unus ex Trinitate Christus et Deus noster dici possit: hoc est una de tribus personis Sanctae Trinitatis sancta persona. An Deus Christus carne pertulerit impassibili deitate. An proprie et veraciter mater Domini Dei nostri Christi Maria semper virgo debeat appellari. Probavimus in his catholicam imperatoris fidem, et ita esse propheticis et apostolicis vel Patrum exemplis evidenter ostendimus. Unum enim ex Sancta Trinitate Christum esse, hoc est unam de tribus Sanctae Trinitatis personis sanctam esse personam sive subsistentiam, quam graeci uTTOCTTacriv dicunt, in his exemplis evidenter ostendimus [allegantur testimonia varia, ut Gn 3, 22; 1 Cor 8, 6; Symbolum Nicaenum; Procli epistolaadorientalesetc.]; Deum vero carne passum his nihilominus roboremus exemplis [Dt 28, 66; lo u, 6; Zach 12, 10; Act 3, 15; 20, 28; 1 Cor 2, 8; Cyrilli anath. 12, LEO ad Flavianum etc.].

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 86.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.