Denz.-U. 2077
Religiosus igitur sensus, qui per vitalem immanentiam e latebris subconscientiae erumpit, germen est totius religionis ac ratio pariter omnium, quae in religione quavis fuere aut sunt futura. Rudis quidem initio ac fere informis eiusmodi sezsus paulatim atque influxu arcani illius principii, unde ortum habuit, adolevit una cum progressu humanae vitae, cuius, ut diximus, quaedam est forma. Habemus igitur religionis cuiuslibet, etsi supernaturalis, originem: sunt nempe illae religiosi sensus merae explicationes. Nec quis catholicam exceptam putet, immo vero ceteris omnino parem; nam ea in conscientia Christi, electissimae naturae viri, cuiusmodi nemo unus fuit nec erit, vitalis processu immanentiae, non aliter, nata est.... [Allegatur deinde Conc. VATICANI can. 3 de revelatione, v. n. 1808.]