Denz.-U. 2083
Est aliud praeterea in hoc doctrinae capite, quod catholicae veritati est omnino infestum. — Nam istud de experientia praeceptum ad tr aditioneni etiam transfertur, quam Ecclesia huc usque asseruit, eamque prorsus adimit. Enimvero modernistae sic traditionem intelligunt, ut sit originalis experientiae quaedam cum aliis communicatio per praedicationem ope formulae intellectivae. Cui formulae propterea, praeter vim, ut aiunt, repraesentativam, suggestivam quandam adscribunt virtutem, tum in eo qui credit, ad sensum religiosum forte torpentem excitandum instaurandamque experientiam aliquando habitam, tum in eis qui nondum credunt, ad sensum religiosum primo gignendum et experientiam producendam. Sic autem experientia religiosa late in populos propagatur; nec tantummodo in eos, qui nunc sunt, per praedicationem, sed in posteros etiam tam per libros quam per verborum de aliis in alios replicationem. — Haec vero experientiae communicatio radices quandoque agit vigetque, senescit quandoque statim ac moritur. Vigere autem modernistis argumentum veritatis est: veritatem enim ac vitam promiscue habent. Ex quo inferre denuo licebit: religiones omnes quotquot exstant veras esse, nam secus nec viverent.