Denz.-U. 2097

Ut autem historia ab philosophia, sic critice ab historia suas accipit conclusiones. Criticus namque, indicia secutus ab historico praebita, monumenta partitur bifariam. Quidquid post dictam triplicem obtruncationem superat, r// historiae assignat; cetera ad fidei historiam seu internam ablegat. Has enim binas historias accurate distinguunt; et historiam fidei, quod bene notatum volumus, historiae reali, ut realis est, opponunt. Hinc, ut iam diximus, geminus Christus: realis alter, alter, qui nunquam reapse fuit, sed ad fidem pertinet; alter, qui certo loco certaque vixit aetate, alter, qui solummodo in piis commentationibus fidei reperitur: eiusmodi exempli causa est Christus, quem Ioannis evangelium exhibet, quod utique, aiunt, totum quantum est, commentatio est.

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 569.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.