Denz.-U. 2102

Dum tamen catholicam religionem recitatis argumentationibus asserere ac suadere elaborant apologetae novi, dant ultro et concedunt, plura in ea esse quae animos offendant. Quin etiam non obscura quadam voluptate in re quoque dogmatica errores contradictionesque reperire se palam dictitant: subdunt tamen, haec non solum admittere excusationem, sed, quod mirum esse oportet, iuste ac legitime esse prolata. Sic etiam secundum ipsos in sacris libris plurima in re scientifica vel historica errore afficiuntur. Sed, inquiunt, non ibi de scientiis agi aut historia, verum de religione tantum ac re morum. Scientiae et historia integumenta sunt quaedam, quibus experientiae religiosae et morales obteguntur ut facilius in vulgus propagarentur; quod quidem vulgus cum non aliter intelligeret, perfectior illi scientia aut historia non utilitati sed nocumento fuisset. Ceterum, addunt, libri sacri, quia natura sunt religiosi, vitam necessario vivunt: iam vitae sua quoque est veritas et logica, alia profecto a veritate et logica rationali, quin immo alterius omnino ordinis, veritas scilicet comparationis ac proportionis tum ad medium (sic ipsi dicunt), in quo vivitur, tum ad finem, ob quem vivitur. Demum eo usque progrediuntur. ut nulla adhibita teniperatione asserant, quidquid per vitam explicatur, id omne verum esse ac legitimum. — Nos equidem, Venerabiles Fratres, quibus una atque unica est veritas, quique sacros libros sic aestimamus, quod Spiritu Sancto inspirante conscripti Deum Jiabc7it auctorem [v. n. 1787] hoc idem esse affirmamus ac mendacium utilitatis seu officiosum ipsi Deo tribuere, verbisque Augustini asserimus: Adviisso semel in ta?itu7n auctoritatis fastigium officioso aliquo mendacio, 7iulla illoru7n libroru77t particula remanebit, quae non, ut cuique videbitur vel ad mores difficilis vel ad fidem i7icredibilis, eadem perniciosissi77ia regula ad 77ie7itie7itis auctoris consilium officiu77ique referatur i. Unde fiet quod idem sanctus Doctor adiungit: In eis, scilicet Scripturis, quod vult quisque credet, quod non vult 71071 credet. — Sed modernistae apologetae progrediuntur alacres. Concedunt praeterea, in sacris libris eas subinde ratiocinationes occurrere ad doctrinam quampiam probandam, quae nullo rationali fundamento regantur; cuiusmodi sunt, quae in prophetis nituntur. Verum has quoque defendunt quasi artificia quaedam praedicationis, quae a vita legitima fiunt. Quid amplius? Permittunt, immo vero asserunt, Christum ipsum in indicando tempore adventus regni Dei manifeste errasse: neque id mirum, inquiunt, videri debet; nam et ipse vitae legibus tenebatur. — Quid post haec de Ecclesiae dogmatibus? Scatent haec etiam apertis oppositionibus: sed praeterquam quod a logica vitali admittuntur, veritati symboUcae non adversantur; in iis quippe de infinito agitur, cuius infiniti sunt respectus. Demum, adeo haec omnia probant tuenturque, ut profiteri non dubitent, nullum Infinito honorem haberi excellentiorem quam contradicentia de ipso affirmando. — Probata vero contradictione, quid non probabitur?

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 574.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.